BCCCAP00000000000000000000548
26 DE VERBO INCARNATO, th. 2, n. 30-31 quos scribit; eos exhortatur ad perfectam concordiam procurandam, mu– tuamque caritatem fovendam; ad hunc igitur finem, videant ipsi quid fecerít Christus, qui, cum in forma Dei esset, eumdem honorem et glo– riam habens ac ipse Pater, humilis et obedíens íactus est, et quidem usque ad mortem; propter quod Deus exaltavit eum et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ídem igitur faciant et ipsi, quia eamdem mercedem accipient... Christus igitur est nobis exemplum: a) Ante ejus vitam temporalem: erat enim in forma Dei, aequalis Deo, eamdem gloriam cum eo habens, et voluit nillilominus seipsum nobis dare. Forma idern omnino est ac essentia juxta probabiliorem sententiam; alii tamen interpretantur pro gloria. Prima interpretatio videtur se– quenda: quía in eadem pericope forma servi significat naturam hu– manam. Ergo -etiam antea significar-e debet naturam, seu essentiam di– vinam; eadem ením vox in eadem p,eriodo, maxirne si est brevís, eam– dem sígnificationem haoere debet, nísi aliqua raiio obstet; hoc est principíum, uti videtur, sensus communis, quod in praesenti suam ap– plicationem habet. b) In hac vita temporali. Permanente in eo forma Dei, exinanitur, fitque horno formam serví suscipiens; ille igitur qui eamdem habebat cum Patre gloríam, eamdemque naturam, eumdemque honorem, omni– bus istis renuntiat et apparet quasi unus ex nobis. e) In vita caelesti. Propter ejus opera caelos ing1·editur, et Pater dat ei nomen super omne nomen, ita ut omnes eum adorare deoeant... Sub his tribus aspectibus Christus est exemplar a Philipensibus imi– tandum, qui proinde humiles sint et opera caritatis ad invicem exerceant ut denique mercedem caelestem accipiant in rngno Dei. 31. In quo consistat illa Dei exinanitio.-Verbum graecum «elceno– sen» significat «evacuavit»; unde videretur esse diccndum quod Chris– tus, juxta Apostolum, formam servi accipiens, evacuavit a semetipso formam Dei in qua praeexistebat, et induit naturam serví in qua inci– pit esse; hoc tamen oculis omnium statim apparet impossibile. Patres tum Latini tum Graeci illam exinanitionem intelligunt, non de annihilatione divinae naturae quam a seipso evacuaret Deus. sed de evacuatione majestatis, gloriae, honoris, quae naturae divinae de– bentur, ita ut sensus sit iste: «Cum Verbum caro factum est, gloria et majestas, quae ipsi sunt propriae, in carne absconditae sunt» (11). Et revera, haec explicatio textus multis aliis locis Sti. Pauli com– mendatur, nam ubique apparet Christus ut Deus, cum attributis divi· nis... ; ideoque secundum stum. Paulum, verbum non amisit suam for• mam, seu essentiam, quando ad nos veniens, «in simílitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo» est. Rationalistae tamen hanc explicationem negant ac pernegant, et exinanitionem intelligunt de vera et intrínseca annihilatione divinae na- (11) Hanc expllcatlonem inter ipsos Rational!stas admittunt LIGHFOOT, VtCENT. HAUP et FEINE. Cfr. MURILLO, 01). cit., pag. 267.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz