BCCCAP00000000000000000000548

DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 29, n. 653-654 493 ART. II De hominis filiatione adoptiva THESIS 29.ª: Horno justus per gratiam habitualem fit filius Dei adoptivus et haeres vitae aeternae. 653. (]onnexio materiae.-Cum jam in articulo praecedenti hujus capitis locuti fuerimus d-e primo effectu gratiae habitualis, scilicet de jm,tificatione impii, quae coruistit non solum in remiss10ne aut non Jmputatione pec~ati, verum etiam in infusione gratiae, consideratio nunc est vertenda ad alium effectum ipsius gratiae habitualis, qualis est fi– liatio Dei adoptiva; gratia enim sanctificans non tantum nos justificat respectu habito ad Deum per remissionem peccati, sed etiam filias Dei adoptivos nos efficit; quod quid sibi velit, in hac thesi declarandum est. Status quaestionis.-Cum horno sit simplex creatura, a Deo Creatore totaliter dependens, servus Dei omni jure dicendus est; servus, inquam, et non filius; a t quando ipsemet horno justitiam Dei recipit, vi cujus, juxta Apostolum, consors ,efficitur divinae naturae per spiritualem quarndam renascentiam ,et regenerationem, jam non est servus, sed fi– lius, utique adoptivus, ,et non naturalis; quaeritur igitur in .hac thesi utrum gratia, qua nos justi efficirnur, in nostro statu naturali servi– tutis nos relinquat, an e contra filias Dei nos faciat, ac consequenter haeredes divinae gloriae. «Per gratiam, ait Stus. Thomas, hamo consors factus naturae divi– nae, adoptatur in filium Dei, cuí debetur haereditas ex ipso jure adoptio– nis secundum illud (Ad Rom., 7, 17): «Si filii et haeredes» (1). lUomentum istius quaestionis.-Necesse non est dicere quanti mo– menti sit plena hujus quaestionis investigatio, nam ab ea pendet ho– minum christianorum dignitas: «Omnia dona excedit hoc donum, ait Stus. Leo Magnus, ut Deus hominem vocet filium, et hamo Deum no– minet Patrem» (2); si enim christiani suos títulos nobilitatis scirent et juxta ipsos vitam quotidianam agerent, vere tune essent cives Dei et domestici Christi. Oportet igitur hanc doctrinam firmiter statuere ut inde appareat qualis sit benignitas Dei, nos in filias suos adoptan– tis, et nostra superexcelsa elevatio. 654. Censura.- Haec doctrina tam clara et aperta in revelatione continetur ut dicenda sit de fide divina et catholica. Praeterea in Concilio Tridentino exhibetur nobis justificatio ut «translatio ab eo statu, in qua hamo nascitur filius primi Adae, in sta– tum graºtiae et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam, Jesum Chris– tum Salvatorem nostrnm» (3) (1) I-II, q, 114, a. 3; de discrimine inter adoptionem divinam et humanam cfr. supra, De Verbo Incarnato, n. 101, et infra, n. 658. (2) Sermo 6, de Natlvitate. (3) DENZINGER,. 796.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz