BCCCAP00000000000000000000548
492 DE GRATIA CHRISTI, th. 28, n. 651-652 ginal2 intrinsece et essentialiter corruptam; libBrum hominis arbitrium fuisse penitus exstinctum; omnia ejus opera esse peccaminosa... ; quare, inquiunt, horno non potest suis operibus ad justificationem cooperare; hinc negotium salutis totum se tenet €X parte Dei peccata tegentis -et non imputantis propter merita Christi; pBccator igitur fide apprehen– dit justitiam Christi, et eo ipso justificatur. Stus. Thomas rem ita exponit: «Justificatio impii est quidam mo– tus, qua humana, mens movetur a Deo a statu peccati in statum justi– tiae. O¡JOrtet igitur quod humana mens se habeat ad utrnmque extre– monan secundum motum liberi arbitrii... Unde oportet quod mens hu– mana dum justificatur, per motum liberi arbitrii recedat a peccato, et accedat ad justitiam. Recessus autem et accessus in motu liberi arbitrii acdpltur secundum detestationem et desiderium ... Oportet igitur quocl in justificatione impii sit motus liberi arbitrii du;'Jlex: unus, qua per de– siderium tendat in Dei justitiam, et alius qua detestetur peccatum (23). 652. Objectiones.-Sacra Scriptura multis in locis vim justificandi adscribit solí fidei: «Gratia enim salvati estis per jidem» (241. «Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad De111n per Dominmn nostrum Jesum Christum» (25), «Arbitramur justificari hominem per jidcm sine operibus legis» (26). Unde in Sacra Scriptura justificatio tribuitur non operibus, sed solí fidei. Respondeo: Et in omnibus his locis, et in aliis bene multis qui brevitatis gratia omittuntur, fit sermo de fide ad sensum Protestantium, nego; fit sermo de fide ad sensum Catholicorum, subdistinguo: de fide otiosa et sine operibus, nego; de fide viva, quae per caritatem operatur, concedo. Explicatio: Scimus ex alibí dictis quisnam sit scopus st. Pauli in epístola ad Romanos, probare scilicet justificationem (qua tum Judaei tum Gentiles indigent) esse prorsus gratuitam, .seu quod ídem est, operibus naturalibus indebitam; tum enim Judaei tum Gentiles existimabant salutem obtinendam esse per observationem Legis Mos::ücae vel legis naturalis; his autem opponit Apostolus doctrinam de jus– tificatione christiana, quae docet praedictam justificationem esse ·non ex operibus, sed per fidem in Christum; at, omnibus fatentibus, non per fidem nudam, sed per fidem, uti dici .solet, vivam, quae operatur per caritatem. «In Chrfrto Jesu, ait Apostolus, ncque circumcisio aliquid valet, neque praepu– tium, sed fides quae per caritatem operatur» (27). Aliis verbis, Stus. Paulus in Epístola ad Romanos, dicit opera ante fidem perac– ta nihil valere ad justificationem, sed initium istius sumí debere a fide, quae pastea operawr. Hinc optime intelligitur cur fides dicatur in Concilio Tridentino, et sit, radix et fundamentum justificationis, quatenus sine ipsa nihil potest fieri in negotio salu– tis; ipsa autem habita, possint fieri actus necessarii ad justitiam acquirendam. «Cum vero Apostolus dicit, ait Concilium, justificari hominem per fidem et gra– tis, ea verba in éo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus ecclesiae catlwlicae con– sensus tenuit et expressit: ut scilicet per fidem ideo justificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filior111n ejus consortium pervenire; gratis autem ideo justificari dicamur, quia nihil eoru.m, quae justificationem praecedunt, sive lides sive opera ipsam justificationis gratiam promerentur» (28). (23) I-II, q. 113, a. 5. (24) Ad Eph., 2, 8. (25) Ad Rom., 5, l. (26) Ad Rain., 3, 28. (27) Ad Gal., 5, 6. (28) DENZINGER, 801; cfr. de hac re ToBAC, Le probleine de la Justification dans S. Paul et dans S. Jacques, in RevHistEccl., 22 (1926), 797-805.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz