BCCCAP00000000000000000000548
DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 28, n. 649-651 491 «Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum» (14). «Orationes et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in cons– pectu Dei» (15). «Timor Domini expellit peccatum» ( 16). In omnibus et singulis his textibus praecitatis id saltem colligitur: quod ad justificationem non tantum requiratur fides, sed et alii actus qui eam sequuntur, sive poenitentia, sive timar Dei, sive alía hujus– modi; dicitur praeterea fidem solam, sine aliis scilicet actibus, esse mortuam, nec valere ad justificationem assequendam. Ergo doctrina No– vatorum, quae solam fidem requirit, falsa in Sacra Scriptura et mendax invenitur ac proinde totis viribus est rejicienda. 650. Ex Patribus.-Patres in hac re optimum praebent nobis ar– gumerrtum, nam sive in suis cathechesibus, sive in simplici ad popu– lum expositione doctrinae, sive in suis scriptis, praete:r fidem alias ac– tus timoris, poenitentiae, spei... dicunt -esse necessarios ad justificatio– nem obtinendam. Clemens Alex.: «Prima quidem ad salutem esse inclinatio nobis fi– des apparet, post quem timar et spes ex poenitentia, cum continentia et tolerantia proficientes nos ducunt ad amorem et ad cognitionem» (17). Joannes Chrysostomus: «Num ,ergo sufficit, inquies, credere in Fi– lium ut vita aeterna habeatur? Nequaquam... Nam et si quis recte cre– dat, ... si recte non vivat, nihil ipsi fides proderit ad salutem» (18) Sic Stus. Augustinus: «Sine caritate quippe fides potest quidem esse, seci non et prodesse» (19). Et alibí: «Rarissime quippe accidit, immo vero numquam ut quis– piam veniat voiens fieri christianus, qui non sit aliquo Dei timare per– culsus» (20j. Hic etiam afferre placet illud ejusdem Doctoris tam celebre testi– monium: «Qui fecit te sine te, non te justificat sine te... Fecit nescien– tem, justificat volentem» (21). Nec plura in re tam evidenti necBsse est adducere; doctrina enim Protestantica de justificatione per solam fidem, nullum habet pro se subsidium, neque in Sacra Scriptura neque in Traditione; quare jure merito statim ac in Ecclesia Dei fuit cognita, solemni voce in Concilio Tridentino fuit etiam sub anathemate confixa (22). 651. Ratione theologica.- DoctrinG. de justificatione per solam fi– dem nihil aliud est quam simplex corollarium theologiae protestanticae. Cum igitur haec sit prorsus falsa et omnibus viis rejiciencta, nec-esse est ut ipsum corollarium rejiciatur. Docent enim Novatores naturam humanam fuisse per peccatum ori- (14) Le., 7, 47. (15) Act. Apost., 10, 4 (16) Eccl., 1, 27. (17) Journel, 419. (18) Journel, 1163 (19) De Trinit., lib. 15, c. 18, n. 21; Journel, 1679. (20) Journel, 1590. (21) Journel, 1515. (22) Cfr. RrvIERE, Justification, in DTC., 8, 2102.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz