BCCCAP00000000000000000000548
490 DE GRATIA CHRISTI, th, 29, n. 648-649 Et «hanc dispositionem seu praeparationem justificatio ipsa conse– quitur» (7), et justitiam accipi «secundum mensuram quam Spiritus Sanc– tus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispo– sitionem et cooperationem» (8). Definit denique, uti supra, «necesse esse (impium) suae voluntatis motu praeparari atque disponi» (9). Nota bene.-Tres igitur sunt errores Novatorum in hac re: a) Quod ex parte hominis nulla sit nec adesse possit praeparatio; homo enim se habet in negotio salutis mere passive, tamquam statua salis... b) Quod sola fides ad justificationem requiratur. e) Quod fides, ad justificationem requisita, non sit assensus men– tis, sed fiducia qua quis sperat peccata sibi esse remissa propter me– rita Christi. His tribus erroribus suam proponit Ecclesia Catholica doctrinam, quae hisce terminis continetur: a) Quod in ipsa justificatione horno cooperetur libere assentiendo vocationi divinae. b) Quod requiratur fides, sed non ipsa sola. e) Quod fldes requisita non sit flducia illa protestantica, sed as– sensus flrmus praestitus veritatibus revelatis propter auctoritatem Dei revelantis. 649. Probatur ex Sacra Scriptura.- Multa sunt in Sacris Litteris testimonia, in quibus nostra doctrina luculentissime continetur: «Poenitentiam agite, dicebat Stus. Petrus ad Judaeos qui verbis ejus crediderant, et ideo compuncti erant corde, et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum, et accipietis Spiritum Sanc– tum» (10). «Et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum» (11). «In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praepu– tium, sed fides quae per caritatem operatur» (12). «Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera au– tem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? ... Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa... Vis autem scire, o ha– mo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham pater nos– ter nonne ex operibus justificatus, offerens Isaac filium suum super altare? ... Videtis quoniam ex. operibus justificatur hamo, et non ex fide tantum? Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est suscipiens nuntios, ,et alía via ejiciens? Sicut enim corpus sine spi– ritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est» (13). (7) DENZINGER, 799. (8) DENZINGER, 799. (9) DENZINGER, 819. (10) Act. Avost., 2, 28 (11) J ad Cor., 13, 2. (12) Ad Gal., 5, 6. (13) Jac., 2, 14-26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz