BCCCAP00000000000000000000548
DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 28, n. 647-648 489' «Non est in hoc negotio somnianda ulla cooperatio voluntatis nos– trae in hominis conversione.» Quo posito, negotium justificationis ita ab ipsis proponitur: Pecca– tor intelligit omnia ipsius opera esse peccaminosa et mala, omniaque mereri aeternam damnationem; hinc in desperationem incideret nisi aliunde sciret Christum abunde pro nobis satisfecisse, nobisque pro– meruisse vitam aeternam; quare peccator confidit peccata sua ipsi im– putanda non fore propter merita Christi, aut confidit quod Deus impu– taturus est ei justitiam Christi. Hinc dicunt solam fidem justificare, nec aliud quidquam ultra requiri. «Virn justificandi ad facultatem fidei in solidum declaramus.» «Dicimus hominem sola fide justificari.-:> «Deus Pater omnia in fide posuit, ut quisquis hanc habuerit, omnia habeat; qui non habuerit, nihil habeat.» «Quare sola fide justificari doctrina est saluberrima, ac consola– tione plenissima.» Nota bene.-Ut autem melius errorem Novatorum intelligas, scire de– bes quod Protestantes triplicem fidem admittant: a) Fidem miraculorum, qua fiunt miracula. b) Fidem historicam, qua credimus esse vera quaecumque in sacra Scriptura continentur. CJ Fidem promissionum, qua credimus promissiones divinas circa remissionem peccatorum. Haec adhuc íldes subdividitur in: generalem, qua credimus omnibus omnino hominibus esse promissam salutem et non imputationem pec– catorum; specialem, qua unusquisque, promissionem sibi applicans, confidit peccata esse sibi remissa propter merita Christi; et haec est fides qua nos justificaremur; per eam enim horno apprehendit et ve– luti adstringit merita Christi, eaque sibi applicat. «Fides est quasi manus nostra, qua nobis applicamus et ad nos re– cipimus, complectimur et possidernus, quae in gratuita promissione evangelti offeruntur» (3). 648. Censura.-Haec th.esis .est de fide definita in Concilio Triden– tino: «Si qILis dixerit sola fide impiILm jILstificari, ita ILt intelligat nihil aliud reqILiri, qILod ad jILstificationis gratiam consequendam cooperetILr, et nILlla ex parte necesse esse eILm sILae volILntatis motIL praeparari at– qILe disponi, a. s.» ( 4). «Si quis dixerit fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinae misericordiae, peccata remittentis propter Christum, vez eam fiduciam solam esse, qua justificamur, a. s.» (5). Praeterea ipsum Conc. Tridentinum declarat €Xordium justíficationis in adultis per gratiam Dei praevenientem et per liberum consensum et coop.erationem hominis gratiae divinae fieri «eidem gratiae libere as– sentiendo et cooperando disponantur» ( 6). (3) Gonfess. August., a. 4; MELANCHTON, Apolog. Gonfess. Aug., «quid slt fides, justlficans»; cfr. HARENT, in DTC•• art. Foi, col. 100 sqs. (4) DENZINGER, 819. (5) DENZINGER, 822. (6) DENZINGER, 797
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz