BCCCAP00000000000000000000548
488 DE GRATIA CHRISTI, th. 28, n. 645-647 ne ab ipsa hominis praeparatione; uti vides, praeparatio, de qua ibi est sermo, praecedit tempore ipsam receptionem gratiae seu justifica– tionem; dum, e contra, in hac nostra thesi loquimur de dispositioni– bu;, requisitis in homine in ipso instanti justificationts, et dicimus quod in ipso instanti justificationis requirantur, praeter fidem, aliae bonae disr,ositiones. 646. Explicatio terminorum.-,In adultis. De his enim solis est ser– mo in praesenti, quandoquidem ipsi soli sint capaces eliciendi actus fidei, spei, tirnoris, retractationis peccati; infantes enim Et perpetuo ament-es ab originali peccato mundantur sine ullo motu voluntatis pec– catum abjicientis; illi tamen amentes, qui quandoque usum rationis ha– buerunt et forsan praeter peccatum originale alia personalia commise-• nmt, nequeunt a suis peccatis lavari nisi, antequam in amentiam in– currerint, propositum quoddam -elicuerint nec adhuc retractaverint. Praeter fidern. Aliquam fidem esse ad justificationem necessariam, nema hucusque infitiatus est, non tantum ínter Catholicos sed neque inter Novatores; quaestio autem catholicos inter et Novatores non est utrum requiratur fides an non, sed qualis sit fides quae ad justificatio– nem requiratur: an scilicet fiducia illa quam ex proprio penu adstruunt Protestantes, an assensus firmus mentís, praestitus veritatibus reve– latis propter auctoritatem Dei revelantis, pront uno ore admittunt et admittere debent Catholici omnes. Requiruntur, id est sunt necessariae ex voluntate Dei, rem ita decer– nentis. Aliae bonae dispositiones. Quales sint istae bonae dispositiones pas– tea declarabitur, adducendo doctrinam Concilii Tridentini; adverten– dum tamen €st omnes i:stas bonas dispositiones non semper esse neces– sarias, sed in cas·ibus comrnuniter contingentibus; id est, definit Conci– lium id quod ordinario contingit, non vero excludit aliter fieri posse in casibus specialibus (1). Dispositiones tam€n necessario et semper requisitate ad duas reduci possunt: ad fidem scilicet et ad detestatíOnem peccatorum personalium, quae quidem detestatio peccatorum de se importat poenitentiarn, tirno– rern, spem in Deum, votum b2.ptismi, propositum novae vitae ... (2). 647. Adversarii.-Sunt, uti patet, Protestantes, qui conformiter ad ea quaf: de essentia peccati originalis et de natura humana intrinsece corrupta docent, necessario dicere debebant nullam ex parte hominis dispositionem esse necessariam ad justificationem obtinendam; si enim omnia hominum opera sunt mala et peccaminosa, quomodo posset horno peccando sese justificari? Unde totum justificationis negotium a Deo repetendum est; horno, libero arbitrio destitutus, tamquam statua sa– lís vel truncus, nihil operatur, nihil movetur... (1) Posset enlm dar! casus in quo horno, cognoscens Deum, statlm actum con– tritionis perfectae sub influxu gratiae eliceret; in hoc casu extraordinario posset justificar! sine uno actu timoris aut detestatlonis; cfr. HuaoN, De gratia, o. 6, a. 3; cfr. GoNZÁLEZ, El proceso de la conversión a la 111.z del Concilio de 'l'rento, in RevEspir., 5 (1946), 56-73. (2) DENZINGER, 798.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz