BCCCAP00000000000000000000548

DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 28, n. 643-645 487 Ad rern Stus. Thornas: «Sic enim dictum est: «Qui natus est ex Deo, non potest peccare», sicut si diceretur quod calidum non potest infri– gidare (id tamen, quod est calidum, potest fieri frigidum et sic infri– gidabit), vel sicut si diceretur: Justus injusta non agit, scilicet in quantum justus est» _(19). 644. Scholion: Seclusa speciali revelatione, nemo potest habere cer– titudinem absolutam de propria justificatione.-Doctrina in hoc Scho– lion asserta, continetur in Concilio Tridentino (1) ubi rejicitur vana haereticorurn fiducia «cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum»; dicebant enirn Novatores possibilem esse, imrno et de facto necessariam ad salutern, hanc certitudinem de statu justitiae. Et re quidern vera, horno non potest certus esse de statu justitiae: a) Certitudine fidei, quia haec certitudo nonnisi revelatione ha– beri potest. b) Certitudine morali stricte dicta, quia horno nescit utrurn prae– cepta rite adimpleverit; et si aliquando peccavit, nescit utrurn debi– tarn poenitentiarn egerit. Nihil restat nisi quod homines habere possint quamdam certitudinern moralern late dictam seu conjecturalem de statu justitiae, aliquibus signis innixarn, qualia sunt: odiurn peccati, pax animae, diuturna ob– servantia rnandatorum, et praecipue devotio erga Christum Jesurn et Btarn. Virginern Mariarn. Ait liber de Irnitatione Christi: «SPem bonam et firmam retinere de– bes quod ad palmam pervenies; sed securitatem capere non oportet, ne torpeas aut elatus fías» (2). § IV. - UTRUM AD JUSTIFICATIONEM OBTINENDAM REQUIRANTUR IN ADULTIS PRAETER FIDEM ALIAE BONAE DISPOSITIONES. THESIS 28.ª: Ad justificationem obtinendam requiruntur in adultis praeter fidem aliae bonae dispositiones; ac proinde falsa omnino est sen– tentia Novatorum solam fidem fiducialem requirens. 645. Connexio materiae.- Scimus jaro ex praecedentibus in quo consistat natura justificationis, secundum doctrinam catholicam; con– sistit enim non solum in remisione peccatorum, s-ed diam in infusione grrttiae sanctificantis. At nondum locuti sumus d-e his quae ex parte subjecti requirantur in illo eodem instanti in quo gratia infunditur; quare in hac thesi id declarari oport-et. Status quaestionis.- Ut autem haec thesis recte intelligatur et ab aliis jure secernatur, necesse est statum qua-estionis bene determinare. Porro, in thesi 23.ª locuti sumus d-e praeparatione animae ad gra– tiam recipiendam, et investigavimus utrum collatio gratia-e p-endeat nec- (19) Contr. Gent., 70. ( 1) DENZINGER, 802. (2) De imitatione Christi, 1, 25.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz