BCCCAP00000000000000000000548

DE EFFECTIBUS GRATIAE, th, 27, n. 639-640 485 «Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram do– nationis Christi» ( 5). «Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui au– tem minus dimittitur, minus diligit» (6). Unde ex his textibus colliger-e licet justitiam acceptam proportionari et mensurari: l.º) dispositionibus subjecti, et 2.º) liberae Dei donationi. Cum igitur dispositiones uniuscuJusque va:·ientur, et voluntas Dei aHa, sit atqu-e alia in unoquoque, sequitur quod justitia accepta non sit in omnibus justificatis aequalis. 640. Ratione theologica.- Magnitudo gratiae considerari potest du– plieiter, ex parte scilicet finis ad quem datur, et ex parte subjecti, in quantum magis vel minus participat naturam divinam. Jamvero ex par– te fin1s, nulla est inaequalitas, eo quod omnis gratia eumdem habeat fi– nem, nempe hominem conjungerc cum Deo; at inaequalitas adesse potest ex parte subjecti gratiam recipientis, et ex parte Dei gratiam communicantis: Ex parte subjecti, in quantum homines inaequaliter inveniantur dis– po:oiti ad gratiam recipiendam. Ex parte Dei, in quantum Deus easdem gratias singulis non dispen– set, sed majorem vel minorem prout ipsi libuerit. Audiatur Stus. Thomas: «Prima causa hujus diversitcitis accipiendci est e.r parte ipsius Dei, qui diversimode suae grafiae dona dispensat ad hoc, quod ex clit:ersis gradibus pulchrituclo et perfect'lo Ecclesiae con– su,gat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit, ut esset imiversum perfectum.. » «Cujus cliversitatis ratio quiclem est aliqua ex parte praeparan"tis se ad gratiam; qui enim magis se ad gratiam praeparat, pleniorem gra– tiam accipit. Sed ex hac parte nón potest accipi prima ratio hujus di– versitatis, quia praeparatio ad gratiam non est hominis, nisi in quan– tum libernm arbitriUm ejus praeparatur a Deo» (7). Nota bene.-Patet etiam gratiam sanctificantem posse augeri et cres– cere, juxta illud Apostoli: «Crescite vero in gratia et in cognitione. Do– mini nostri et Salvatoris Jesu Christi» (8), et aliud: ~Qui justus est, justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc» (9). Augetur igitur gratia sanctificans per bona opEra salutaria et super– naturalia uniuscujusque. (5) Ad Eph., 4, 7. (fi) Le., 7, 47. (7) I-II. q. 112, a. 4. (8) II Petr., 3, 18. (9) ,1poc., 22, 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz