BCCCAP00000000000000000000548

484 DE GRATIA CHRISTI, th. 27, n. 635-639 admitti si inspiciamus elementum morale gratiae. Repugnat enim ut aliquem in tui gratiam recipias, et simul eum habeas t.ibi ofjensum» ( 17). III.-UTRUM ACCEPTA JUSTITIA SIT OMNIBUS AEQUALIS ET AMITTI POSSIT. TBESIS 27.ª: Justitia accepta non est in omnibus aequalis nec inamissibilis, immo reapse amittitur quolibet peccato mortali. 636. Connexio materiae.-Constat igitur ex thesi praecedenti jus– tificationem esse non tantum remissionem peccati aut meram imputa– tioriem justitiae Christi, vel Dei, sed etiam infusionem gratiae sanctifi– cantis, et quid-em ita ut remissio peccati fiat per infusionem gratiae, qm.1.e ex natura sua expellit peccatum. Status quaestionis.-Quar-endum igitur a nobis est in praes~mti utrnm accepta justitia sit in omnibus justificatis aequalis, et utrum sit ita semel pro semper accepta et acquisita ut nec amitti nec minui qu-eat. Respondemus in thesi dicendo justitiam acceptam nec esse in om– nibus aequalam. nec inamissibilem. Pars l.ª: Non est in omnibus justificatis aequalis. 637. Adversarii.-Sunt Protestantes, qui conformiter ad sua placita de justiflcatione per extrinsecam imputationem justitiae Dei vel Christi, dicere debent, et dicunt, justificationem esse in omnibus justificatis pror– sus aequalem. 638. Censura.- Est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit justitiam acceptam non conscrvari atque etiam non augeri coram Deo per bona opera ... a. s.» (1). Et in sess. VI, cap. 7, dicitur: « Ver e justi nominamur et sumus, jus– titiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundmn mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secund1lm propriam cuj usque dispositionem et cooperationem» (2). 639. Probatur ex Sacra Scriptura.- Sacra Scriptura multis in locis dirit gratiam largiri secundum rnensuram donationis Dei, secundum opera uniuscujusque; in caelo plures adesse mansiones: «Qui (D-eus) reddet unicuique secundum opera ejus» (3). «In domo Patris mei mansiones multae sunt» ( 4). (17) Op. cit. pag_ 460. (1) DENZINGER, 834. (2) DENZINGER, 799. (3) Ad. Rom., 2, 6. (4) Joan., 14, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz