BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVINITATE CHRISTI, th. 2, n. 28-30 25 ipsum indicat quod omnes creaturae sint ad Christum destinatae ut ad finem. Unde Christus est causa exemplaris, efficiens instrumentalis et fina– lis omnium rerum. e') Est tandem conservator, ita ut, influxu Christi r•emoto, destruan– tur omnia et in nihilum abeant. In his locis sine uno dubio praeexistentia Christi affirmatur a Sto. Paulo; attamen Rationalistae caelum terramque movent ut Christi praeexistentiam reponant in quodam esse intermedio Deum inter ,et nobi– lissimos angelos, allata in medium theoria de eonibus... ; quo modo agendi, si suum intentum ipsi non consequantur; saltem suis b,enig– nis lectoribus suam illustration,em patefaciunt, quoct etiam ipsis suf– ficit! ! (7). 29. Objectiones.-Objectio l.ª: Dicit Stus. Paulus Christum esse prirnogenitum omnis creaturae; sed primogenitus supponit aliquam seriem, in qua aliquis sit pri– mus. Ergo secundum Stum. Paulum Christus est primogenitus, seu primus in serie creaturarum, et ideo est mera creatura (8), Respondeo: Primogenitus per se non significat primum ínter pares; sed esse pri– mogenitum est aliqua praerogativa, seu specialis dignitas, sicut apparet in aliis locis Sacrae Scripturae (9). Instant: Sed Christus cum hac praerogativa posset esse mera creatura. Ergo re– manet difficultas. Respondeo : Si nihil aliud attenderetur in textu et contextu, concedo ; si vero textus et contextus considerentur, nego; nam ibi apparet Christus ut Creator, et finis rerum, quae solí Deo competere possunt; bene etiam distinguitur Christus ab omnibus creaturis: omnes enim per ipsum factae sunt, dependent ab ea ..., etc. Objectio 2.•: Omnes creaturae factae sunt per Christum. Ergo Christus est instru– mentum creatum, per quod omnia facta sunt, et ideo rursus non est Deus. Respondeo: Hanc interpretationem falsam apparere si consideretur totus con- textus, nam : a) Christus est ante omnia. Ergo praeexistit. b) Omnia in ipso constant; conservat igitur omnia sua propria virtute. e) Picitur quod in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis. d) Denique illa partícula «pern non dicit inferioritatem, ut videre est in aliis locis Scripturae in quibus ipsi Deo tribuitur: «Quoniam in ipso et per ipsum sunt omnia: cui gloria in saecula saeculorum. Amen» ; haec doxologia applicatur ipsi Deo; idem ad Hebr. (10). 30. Argumentum ex Epistola ad Philipenses, 2, 5-11: «Hoc enim sen– tite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed ::,emetipsum exina– nivit formam servi accipiens... humiliavit serrtetipsum factus obediens usque ad mortem... Propter quod et Deus exaltavit i1lum» ... In hoc loco intendit Stus. Paulus proponere Christum tamquam exemplar ab omnibus imitandum, specialiter vero a Philipensibus ad (7) (8) (9) (10) Cfr. MURILL0, op. cit., pag. 272. Ita Ariani; cfr. MURILLO, op. cit., pag, 271. Cfr. MURII,L0, OP. cit., pag. 272. Ad Hebr., 2, 10; «Il n'est pas exact que la particule «dia» exprime en sol une causalité instrurnentale et subordonnée, puisqu'elle s'applique parfois au Pére aussi bien qu'au Fils, et les Ariens s'en autorissaient a tort pour sou– tenir l'inferiorité du Flls par rapport au Pére». PRAT, op. cit., pag. 402.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz