BCCCAP00000000000000000000548

DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 26, n. 633-635 483 soluta facere posset ut peccatum mortale et gratia sanctificans in eodem subjecto adessent. «Quorum sententiam, ait P. Huarte, potest declarari exemplo quan– titatis, quae naturaliter debet esse actu unita substantiae, sed tamen absolute et metaphysice potest per omnipotentiam Dei separari. Si– militer dicunt in re praesenti, gratiam sanctificantem ex natura sua postulare ut expellat peccatum; posse tamen per omnipotentiam Dei fieri ut peccatum et gratia simul consistant in anima» (15). Nostra sententia tenet gratiam sanctificantem et peccatum mortale ess0 duas formas contrarias, quae ex natura sua sese expellunt; sicut enim albedo, quando parieti inhaeret, natura sua repellit nigredinem, et viceversa, ita gratia expellit peccatum, et peccatum expellit gratiam; gratia igitur formaliter sanctificat redditque animam justam, Dei ami– cam, consortem divina-e naturae. 634. Censura.-Hanc partem nostrae theseos defendimus ut proba– bilem; est quaestio, ut per se patet, disputata; sunt tamen aliqui auc– tores, ut Huarte, qui omnem probabilitatem auferant sententiae oppo– sitae ( 16). 635. Probatur. l.º) Romo in peccato niortali existens est D€i ini– micus; e converso, horno cum gratia sanctificanti est Dei amicus. Jam– v,ero metaphysice est impossibile quod unus idemque sit secundum idem amicus et inimicus. Ergo inter peccatum mortale et gratiam sanctifi– cantem talis adest oppositio ut nequeant ullo modo inter sese componi. 2.") Per peccatum mortal-e horno avertitur a Deo, deordinatur a fine suo ultimo, qui est visio Dei intuitiva per gratiam obtinenda; e con– verso, per gratiam sanctificantem homo convertitur ad Denm, ordinatur ad suum finem ultimum. Atqui metaphysice repugnat quod unus idem– que sit simul aversus et convffsus respectu habito ad ídem (nempe ad finem ultimum). Ergo peccatum mortale et gratia sanctificans nequeunt esse simul in eodem subjecto; et quia contradictoria non sunt ne qui– d-em in potentia Dei absoluta, sequitur quod nequid-em de potentia ab– soluta face1·e possit Deus ut gratia et peccatum in eodem subj,ecto con– sistant. Gratia igitur sanctificans sua praesentia, et quidem ex natura rei. expellit peccatum. «Doctrina contraria, ait el. Huarte, procedere videtur ex eo quod adiersarii nostri considerent gratiam ut quamdam entitatem physicam, quae a Deo conservari potest in esse, postqum hamo peccatum mortale commiserit. Atqui gratia sanctificans ita pertinet ad ordinem physicum ut simul ex essentia sua ad, ordinem quoque moralem pertineat; est enim talis qualitas per quam hamo fit sanctus, Deo gratus et amicus... Ergo, etsi qua parte gratia est ens quoddam physicum adhuc concipi pos– sit coexistentia ejus cum peccato mortali, non potest talis coexistentia (15) Op. cit., pag. 456. ( 16) «Doctrinarn Scotistarurn, ait ipse, reJicirnus ut falsarn et irnprobabilern; opinionem Bellarrnini et Suarezii saltem ut rninus probabilern». Op, cit, pag. 456-457.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz