BCCCAP00000000000000000000548

48'.3 DE GRATIA CHRISTI, th. 26, n. 632-633 infusionem gratiae. Sequitur proinde quod in justificatione non tan– tum remittatur peccatum, sed et quod infundatur gratia (10). b) Justificatio pot,est esse majar vel minor, juxta illud Apostoli. «Qni justus est, justificetur adhuc» (11). Jamvero justus, qui nullum haberet peccatum, non posset magis justificari per remissionem pecca– torum. Ergo non amplius posset justificari; sequítur igitur justificatio– nem non consistere in sola remissione peccatorum, sed et in acquisitio– ne abundantioris gratiae, quae, uti patet, suos habet gradus majares vel minores. Pars 2.ª: Gratia sanctificans delet peccatum non tantum ex ordinatione di– vina, sed ex natura rei, ita ut ne quidem de potentia Dei absoluta fieri possit ut gratia et peccatum in eodem subjecto consistant. Status quaestionis.- His igitur contra haereticos ab omnibus Catho– Jicis admissis, quaestio domestica est inter nos utrum gratia sanctifi– ca:ss non tantum de facto expellat peccatum, quia Deus videlicet ita rem instituerit, secl etiam de jure, quia gratia et peccatum sint duae form9.e contrnriae, quae mutuo sese excludant. 633. Sententia Scotistarum.-Primum sustinent Scotistae existiman– tes nullam adesse ex natura rei oppositionem peccatum mortale inter et gratiam sanctificantem; putant enim posse ex natura rei simul con– sistere in EOdem subjecto peccatum et gratiam; quod autem de facto non consistant, pendet ab ordinatione quadam Dei, qua id ita institu– tum fuerit. Audiatur ipse Mastrius: «Altera sententia o¡iposita est Scotistarum, asserentium Justificatio– nem non esse effectum gratiae sanctificantis ex natura sua et physicum, sed ex ordinatione divina et moralem; unde dicunt, illam qualitatem supernat"uralem, quae dicitur gratia habitualis, consideratam secundum suam naturam, non habere pro effectu formali reddere hominem sanc– tum, Deo amicum, filium Dei adoptivum... eo pacto qua physice albedo ex sui natura habet reddere hominem album, sed tantum moraliter, quatenus Deus ita statuit» (12). Idem videtur dicere Suarezius, cujus haec sunt verba: «Per justitiam inhaerentem et informantem animam non expelli peccatum sine peculiari voluntate quasi cooperativa Dei ad remissio– nem peccati» (13). «Et cum hac explicatione, subjungit el. Billot, facile videretur (Sua– rezius) in Scotisticam sententiam tandem aliquando reincidere» (14). Attamen sententia Suarezii aliorumque multorum in eo videtur con– sistEre quod admittat oppositionem naturalem ac physicam inter gra– tiam sanctificantem et peccatum mortale, non tamen tantam ut poten– tia Dei absoluta non posset superari; quare, Deus de potentia Dei ab- (10) (11) (12) (13) (14) Cfr. STUs 'THOMAS, I-II, q. 113, a. 2; De Verit., q. 28, a. 2; BILLOT, op. cit., th, 15, § 3; PESCIÍ:, OP. cit., n. 329-330; PEGUES, Gomment. franc. litt.. ., in hunc locum. Apoc., 22, 11. In II, dist. 7, n. 4; eamdem doctrinam vide apud FRASSEN, Scotus Acade– micus, t. 8, pag. 341-342. SUAREZ, De gratia, lib. 7, c. 19, n. 14. Op. cit., pag. 226.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz