BCCCAP00000000000000000000548
480 DE GRATIA CHRISTI, th, 26, n. 628-630 Vides igitur in sententia Novatorum hominem nihil recipere, nihil– que amittere in justificatione; non renovatur interius, sed mane.t intrin– sece peccator; nihil recipit, quia totum justificationis negotium se habe:t ex parte Dei, justum pronuntiantis id quod injustum et iniquum est. Doctrina tamen catholica contrarium docet; non tantum profitetur justificationem consistere in remissione peccatorum, sed etiarn in infu– sione gratiae sanctificantis; quot fit ut justificatio in doctrina catholica vera sit atque interna hominis renovatio ac veluti recreatio. 629. Censura.- Haec pars definita est a Concilio Tridentino, sess. VI, cap. 7, in quo ita describitur justificatia: <<quae ( justificatia) non est sola peccatorum remissio, sed et sanctijicatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et aonorum» (2). 630. Probatur ex Sacra Scriptura.-Si quis enim attente et sollici– te t?onsiderat ea quae in Sacra Scriptura dicuntur de justificatione, sta– tim concludet ipsam non consistere in mera imputatione justitiae Chris– ti aut in sola remissione peccatorum. Recolantur enim in praesenti -ea omnia quae in thesi de natura gratia-e habitualis allata sunt; justifica– tia exhibetur in ea tamquam vera hominis renovatio, nova creatio. Ha ut consortes efficiamur divim.e naturae, filii Dei adoptivi, sancti -et justi, templa d-enique Spiritus Sancti. Jamvero haec omnia aliquid internum et reale prae se ferre nimis clarum est quam ut probatione indigeat (3); aliquos tamen textus adducemus ad abundantiam probationum. l.º) «Spes autem non confundit, quia caritas Dei di/fusa est in cor– dibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis» ( 4). Exegesis. Loquitur in hoc loco Sanctus Paulus de fructibus justifi– cationis, inter quos reponit spem obtinendi vitam aeternam; porro, ra– tionem assignat, et dicit justificatum haber.e spem obtinendi vitam ae– ternam, quia caritas Dei dijfusa est in cordibus nostris. Fuerunt c-erte aliqui Sanctí Patres, qui, simul cum Sto. Joanne Chrysostorno existimar-ent agi de caritat-e increata et aeterna, quae ad ani.mam venit mansionem in ipsa faciens; at generatim Theologi om– nes cum Concilio Tridentino (5) illtelligunt de caritate creata, prout est effectus divinae dilectionis. Jamvero de hac caritat-e dicitur quod dif– fundatur in cordibus nostris. Conclusio igitur patet, in justificatione praeter remissionem pecca– torum caritas Dei et ipse Spiritus Sanctus diffunduntur in nobis. Ergo falsa est sententia Novatorum. 2.º) <<Sicut enim ver inobeclientiam unius hominis peccatores cons– tituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur mul– ti» (6). In hoc textu oppositio statuitur inter Adamum et Christum; per in– obedientiam illius constituti sumus peccatores, et non certe per ex- (2) DENZINGER, 799; et 281 antea citatum. (3) Ad. Tít., 3, 3-5; Joan., 1, 13; 3, 3 sqs.; Ad Eph., 4, 23 sqs.; Ad Col., 3, 9-10, etc. (4) Ad Rom., 5, 5. (5) DENZINGER, 899. (6) Ad Rom., 5, 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz