BCCCAP00000000000000000000548

DE E:FFECTIBUS GRATIAE, th. 25, n. 626-628 479 quae asserunt peccata tolli; Calvinus mrnm citat, quo asseritur peccata tegi. Quaero an hoc unmn illis contrarium sit, necne? Si contrarium est, cur Calvinus uní potius quam pluribus acquiescit? An putat Scripturam in uno i:erum, in pluribus falsurn asseverare? Si contrarium non cst, cur Calvinus asserit tegi peccata, negat tolli? Cur non potius fatetur, et tegi et simuz tolli, cum utrumque dicatur a Spiritu Sancto, et azterum alteri non repugnet?ii. Praeterea quomodo peccata poterunt umquam dici tecta oculis Dei, si nihil a facie ejus abscondi potest? Omnia scrutatur Deus, omnia conspicit et omnia nude contem– platur; coram Deo id tantum tegi potest quod amplius jam non sit; quod praecise obtinetur per infusionem gratiae sanctificantis, quae radicitus delet peccatum ita ut jam non remaneat (26). § II.-UTRUM REMISSIO ET DESTRUCTIO PECCATI OBTINEANTUR FER GRATIAM SANCTIFICANTEM. THESIS 26.ª: Impii justificatio obtinetur per infussionem gratiae sanctifi– cantis, non tantum ex divina institutione, sed ex ipsa intrín– seca natura rei. 627. Connexio materiae.-Ad thesis superioris complementum reli– quum est ut dicamus quomodo justificatio, seu 1emissio peccati contin– gat; cum enim in hac materia ipsa claritas doctrinae quam maxime ab omnibus desideretur, ponimus hanc thesim, quae duas part€s habet; in prima dicimus justificationem obtineri per infusionem gratiae sanc– tificantis, quae, ut scimus, est donum creatum, supernaturale, intrinsece animae inhaerens et in ea physice perseverans; justificatio igitur non consistit in sola remissione peccati, aut melius, in sola non imputatione peccati, sed etiam in collatione, sive infusione, gratiae sanctifican– tis; in secunda parte defendimus contra Scotistas et Suarezium gra– tiam habitualém id efficere, non quia Deus ita rem instituerit, sed quia gratia et peccatum nequeunt inter sese componi; quae omnia cla– riora evadent ipsa expositione adversariorum. Pars l.ª: Impii justificatio obtinetur per infusionem gratiae sanctificantis. 628. Adversarii.-Sunt Protestantes. Scimus ex praecedentibus doc– trinam quam isti haeretici habent circa justificationem; dicunt enim justificationem consistere in sola remissione peccatorum, aut melius in non imputatione peccatorum; Deus enim hominem peccatorem declarat justum, eo quod ei imputetur justitiam Christi: «Nos justificationem simpliciter interpretamur acceptionem qua nos Deus in gratiam receptos pro justis habet, eamque in peccatorum re– missione ac justitiae Christi irnputatione positam esse dicimus.» (26) «Nam Deo non potest aliquid tegl, nlsi penitus deleatur: Omnia enlm nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr., 4, 13). Quare si Deo tegitur allquid, hoc lpso ex necessitate deletur et evanescit. Neque potest Deus non imputare peccata, hoc est, non habere hominem impium pro pio, nisi desinat esse lmpius; et quia non potest horno transire ab impietate ad pietatem nisi per gratiam ejus qui just!ficat impium, ideo non imputatio peccati neces– sario trahit secum veram peccati remissionem et justitiae infusionem». Op. cit., pag. 453, n. 272.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz