BCCCAP00000000000000000000548

478 DE GRATIA CHRISTI, th. 25, n. 624-626 Stus. Joannes Chrysostomus: «Corporis lepram purgare, vez ut verius dicam, purgatam ostendere judaeorum sacerdotibus licebat; at vero nostris sacerdotibus non corporis lepram, sed. animae sardes, non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est» (21). Recolas praeterea totum tractatum dogmaticum de Sacramento Poe– tentiae, in quo abunde probatur potestatem clavium sese extendere non tantum ad poenas solvendas, sed ad ipsum vinculum peccati exs– tinguendum. 625. Ratione theologica.---Si in justificatione peccata non deleren– tur, esset vel quia Deus non posset peccatum destruere, vel quia non vellet Atqui neutrum admitti potest. Ergo ... a) Non primum, quia peccatum, quatenus est offensa Dei, potest con– donari a Deo; quatenus vero est macula, potest mundari et auferri per infusionem gratiae. b) Non secundum, quia in Sacris Litteris multoties expressis verbis rernissionem peccatorum promisit; nec aliter valde commendarentur mü:::ericordia et sanctitas divina; nam tune horno peccatum abhorreret magis quam ipse Deus. Ad rem Stus. Bellarminus: «Scriptura utitur omni genere vocabulo– rum, quae excogitari poterant ad veram peccatorum remissionem signi– ficandam, ut si quis de industria quaerat vocabula, quibus perspicue declaret peccatum aliquod vere tolli et aboleri, non possit aliquod repe– rire, quod ipsa ci:ivina Scriptura antea non occuvaverit» (22). Vides igitur doctrinam catholicam circa naturam justificationis: pec– catum diluitur, macula mundatur, deordinatio interior aufertur; quo fit ut horno vere renovetur atque habitualiter ordinetur ad Deum per in– fusionem gratiae sanctificantis, quae animae intrinsece inhaeret et per– manenter in ea perseverat; hinc videre etiam est quam vera et omni cor1solatione plenissima sint illa verba Apostoli: «Nihil ergo damnatio– nis est iis qui sunt in Christo Jesu» (23); necnon et illa Joannis: «Nos scimus quoniam translati sumus de marte ad vitam, quia diligimus, fra– tres» (24). 626. Objectiones.-Objectio l.ª: In Sacra Scriptma dicitur quod peccata tegantur, operiantur, aliaque hujusmodi. Jamvero id quod tegitur, vel operitur, proprie non deletur, sed permanet; sic e. g.: «Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, Beatus vir cu,i non imputavit Dominus peccatum» (25J. Ergo in justificatione peccata non delentur, sed teguntur. Respondeo: Et in hoc textu «tegere peccata», eaque «non imputari» significat peccata vere deleri, concedo; .significat peccata tantum abscondi, ncgo. Quod jam ex hoc solo eruitur quod in omnibus aliis locis peccata deleri, auferri, mundari dicatm·; potestne Sacra Scriptura sibi contradicere? Potestne in uno loco asseverare id quod in alio aperte negat? «Citavi ego, ajebat Becanus contra Calvinum, plurima Scripturae testimonia, (21) (22) (23) (24) (25) De sacerdotio, lib. 3, n. 6; Journel. 1120; cfr. etlam STIJs, GREGORIUS MAG– NUS, lib. 11, epist. 45; Journel, 2298; RrvrERE, in DTC., art. Justification, col. 2081 sqs. De justificatione, 2, 7. Ad Rom., 8, l. I Joan., 3, 14. Ps. 21, 1-3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz