BCCCAP00000000000000000000548
DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 25, n. 622-624 477 2.º) Ha€c renovatio habetur per remotionem peccati €t infusion€m gratiae sanctíficantis. 3. 0 ) Haec renovatio est interna, nam gratia, qua justificamur, inha€– ret in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui inhabitat in nobis. 4.º) Est permanens, quia €a describitur tamquam translatio ab uno statu in allum statum. 623. Probatur ex Sacra Scriptura.- l.") Innumera sunt Sacrae Scrip– tura-e t€stimonia, quae sive expressis verbis sive aequipollentibus sive .aliis modis id dicant: quod in justification€ vere deleantur peccata. «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi» (10). «Conver/.imini, ut deleantur peccata vestra» (11). «Dominus quoque transtulit peccatum tuum» (12). «Delevi ut nubem iniquitates tuas; et quasi nebulam peccata tua» (13). 2.º) Peccatum aliquando appellatur macula, sardes, inquinamentum, quia privatio gratíae sanctificantis aufert ab anima splendorem et ni– tor€m. Jamv-ero in justificatione peccator dicitur ablui, lavari, mundari, purgari. «Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me» (14). «Effundarn super vos aquam mundam, et munclabimini ab omnibus .mquinamentis vestris» ( 15). «Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed jus– tificati estis» ( 16). «Sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato» (17). Nunc autem, quando macula lavatur, mundatur, abluitur, non ma– ne;. Ergo in justificatione ita d€lentur peccata ut jam amplius non sint; doctrina igitur protestantica hac in re falsa invenitur, et proinde totis viribus rejicienda est (18). 624. Ex Patribus.-Patres notionem justificationis a nobis traditam propugnasse, ipsi haeretici affirmant; sic Kemnitius: «Non ignoro aliter loqui Patres, sed de proprietate linguarum quaes– tio est» ( 19). Pauca igitur testimonia in re tam evidenti sufficiant: Stus. Augustinus: «Dicimus ergo baptisma dare omnium indulgen– tiam peccatorum, et auferre crimina, non radere, nec ut omnium pec– ·catorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite ca– pillorum unde crescant iterum, resecanda peccata; et sitam similitu– dinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sen– tiamus atque dicamus» (20). (10) Joan,, 1, 29, (11) Act. Apost,, 3, 19. ( 12) II Reg., 12, 13. ( 13) Is., 44, 22. (14) Ps. 50, 3. (15) Ezech,, 36, 25 (16) I arl Cor,. 6, 11. (17) I Joan., 1, 7, (18) Argumentum ex Sacra Scrlptura multls evolvit MAZZELLA, op. cit., pag_ 678 sqs,; BERAZA, op, cit,, pag. 619. (19) Cfr, BELLARMINUS, De justifiratione, 2. 8, 120) Contr. duas epistolas Pelag., lib. 1, c. 13, n, 26; PL,, 44, 562; Journel, 1886.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz