BCCCAP00000000000000000000548
476 DE GRA'I'IA CHRIS'I'I, th. 25, n. 621-622 «Ita nos justificationem simpliciter interpretamur acceptionem, qua'. nos Deus in gratiam receptos pro justis habet. Eamque in peccatorum remissione ac justitiae Christi imputatione positam esse dicimus» (3). Et alibi: «Quod perinde valet ac si diceretur hominem non in seipso, justum esse, sed quia Christi justitia imputatione cum illo communica– tur, quod accurata animadversione dignum est. Siquidem evanescit nu– gamentum illud, ideo justificari hominem fide, quoniam illa Spiritum Dei participat quo justus redditur» Tandem ita se habet articulus undecimus professionis ecclesiae an– glicanae: «Tantum propter meritum Domini ac Servatoris nostri Jesu Christi, per fidem, non propter opera et merita nostra, justi coram Deo reputamur» ( 4). Rosminius dixit retinendum esse modum dicendi «quod Deus pecca– ta quaedam tegit aut non imputat» (5). 622. Censura.- De fide divina catholica definita in Concilio Tri– dentino: «Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum peccati originalis remitti negat; aut etiam asse– rit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet,, sed illum dicit tantum radi aut non imputari, a. s.» ( 6). Etsi in hoc canone de sola deletione peccati originalis, in baptismate habita, sermo fiat, debet tamen ejus doctrina extendí ad justificatio– nem jn ge1wre, quia eadem est ratio. Et in scss. VI, c. 7, ita loquitur Concilium: «Hanc {lispositionem sive praeparationem justificatio ipsa consequi– tur, quae non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et re– novatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et do– norum, zmde horno ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit haeres secunclum spem vitae aeternae» (7). Et in canone 11 de justificatione haec habet: «Si quis dixerit, homines justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum cliffundatur atqHe illis inhae– reat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei, a. s.» (8). Doctrina catholica tenet quod justificatio est: «Translatio ab eo statu in qua homo nascitur filius primi Adae in staturn gratiae et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam Jesum Clu istum, Salvatorem nostrum» (9). Quare: l.º) In .iustificatione horno renovatur, nam d€ injusto fit justus; de inimico, amicus. (3) CAL\'INUS. (4) Profess. Eccl. Anglicanae, a. 11. (5) DENZINGER, 1925; cfr. DTC., 13, 2917-52. (6) DENZINGER, 793. (7) DENZINGER, 799. (8) DENZING:,;R, 821. (9) DENZINGER, 796; alli tamen, ut LERCHER, op. cte., n. 66, aliam dant qual!– ficationem hoc modo : a) peccata deleri per baptismum, de fide definitum; b) peccata post baptismum commissa deleri sacramento poenitentiae, rite suscepto, fidei proximum; e) percata deleri per contritionem. caritate per– fectam, ad minimum theolcgice certum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz