BCCCAP00000000000000000000548
DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 25, n. 619-621 475 --------- § I.-UTRUM IN JUSTIFICATIONE ITA REMITTANTUR PECCATA UT JAM AMPLIUS NON SINT. THESIS 25.ª In justificatione impii peccata ita remittuntur ut vere deleantur. 619. Connexio materiae.- Jam in superioribus locuti sumus de natura gratiae habitualis -eamque consistere diximus contra Novatores in dono quodam supernaturali intrinsece in anima inhaerenti et perma– nenter perseveranti, quo horno ita r-enovatur et interius immutatur ut vere filius Dei dicatur et sit; gratia igitur habitualis reponenda non est in mera non irnputatione peccatorum, aut in quadam declaratione fo– rensi qua horno peccator veluti ,iustus a Deo reputatw:, sed in quadam renovatione ac veluti hominis recreatione; cum tamen haec omnia tan– ti momenti sint ut unum pra·ecipuum caput doctrinae catholicae et pro– testanticae constituant, inquirendum a nobis est quaenam sit secundum Sacram Scripturam et Traditionem natura justificationis. Status quaestionis.- Quaerimus igitur in praesenti utrui:n in jus– tificatione impii peccata ita deleantur ut jam amplius non sint, an e contra peccata remaneant in anima, sed non irnputentur nobis propter justitiam Christi. 620. Explicatio terminorum.-Peccata remittuntur. Duo in ipso pee– cato distingui debent: reatus scilicet culpae et reatus poenae; reatus poenae in eo est quod peccator subire teneatur poenam damnationis ae– ternae nisi a culpa liberetur; reatus vero culpae consistit in offensa quam peccator peccando Deo intulit, sese ab eo avertendo et ad bo– num commutabile creaturarum convertendo. Uti patet, per hanc offensam Deo illatam peccator efficitur filius irae, fitque intrinsece injustus per ablationem gratiae sanctificantis. In thesi igitur dicimus in justificatione non tantum tolli reatum poenae, sed ipsam offensam, ipsum scilicet peccatum, ita ut ille qui erat injustus. interius nunc renovetur, fiatque intrinsece j ustus et filius Dei. 621. Adversarii.-Sunt Protestantes qui in hac thesi suum inveniunt fundamentum, a quo caetera prono alveo dimanant; dicunt enim pec– catum originale formaliter reponendum esse in ipsa c01icupiscentia, quae, teste experientia, etiam in justificatis remanet; cum igitur con– cupiscentia non tollatur per baptismum nec per gratiam, clarius luce sequitur quod peccatum in justificatione non deleatur; attamen, dicunt, peccatum tegitur, aut nobis non imputatur propter merita Christi; horno igitur in justificatione non fit intrinsece justus, nec sanctus; non reno– vatur, sed manet sicuti erat; sed a Deo reputatur ut justus propter jus– titiam quam nobis promeruit Christus, quamque nos per fidem .(intellige fiduciam protestanticam) apprehendimus. Vides igitur quam opportune in sententia Protestantium horno jus– tificatus similis esse dicatur sepulchris dealbatis, quae forinsecus appa– rent speciosa, intus tamen ossibus mortuorum sunt plena, omnique spur– citia redundantia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz