BCCCAP00000000000000000000548
474 DE GRATIA CHRISTI, th. 25, n. 618 ART. I De impii justificatione 618. Notio justificationis.- Justificare, ex vi nominis idem est ae justum efficere. Porro, haee justitia multiplieit,er potest eonsid,erari: sive in ordine ad alium hominem, et tune est speeialis virtus justitiae; sive in ordine ad bonum multitudinis, et tune habetur justitia quae dieitur legalis; sivE' in ordine ad. Deum, «prout importat rectitudinem quamdam ordi– nis in ipsa iiiteriori dispositione hominis, prout scilicet supremum homi– nis subditur Deo, et inferiores vires animae subduntur supremae» (1). Nos loquimur de justitia hoc ultimo sensu aceepta. ,Tamvero haee notio justitiae supponit aliquam actionem divinam qua Deus, qui so– lus est causa efficiens gratiae, justum efficit hominem, illam rectitudi– nem ei conferendo qua bene disponitur relate ad ipsum Deum. Haec igitur notio per se praeseindit ab eo utrum horno habeat v,el non pec– catum, quod causa est deordinationis animarn inter ,et Deum; sic Deus primum hominem Adarn justificavit, illum elevando ad finem superna– turalem per collatíonem gratiae sanetificantis; tune enim per gratiam sanctifieantem hominem ita bene ad ipsum disposuit, ut naturam ejus participaret fieretque filius Dei adoptivus. At semel ae per peccatum Adami prima hominis justitia et recti– tudo amissae sunt, ea jam non acquiritur nisi per deordinationis abla– tionem, id est, per acquisitionem novae formae quae formaliter expellat peceatum. Unde ag,ere in pra€senti de justificatione idem omnino est ae de impii justificatione texere sermonem; omnes enim per peccatum personale, aut saltem original-e, quod inest unieuique proprium (2), pri– mam justitiam ae reetitudinern perdidimus, eamqu€ per novam veluti creationem recuperare d,ebemus; quapropter de justifieatione impii lo– quimur in praesenti. Attamen, eum multae sint hae in re eum Novatoribus controver– siae circa dispositiones ad justifieationem obtinendam, aliquas theses addere necessarium erit ut doctrina catholica in tuto ponatur. Qnare haec omnia paucis comprehendentes, hunc ordinem sequemur: a) Utrum in justificatione ita remittantur peccata ut jam amplius non sint. b) Utrum remissio et destructio peccati obtineantur per gratiam sanctificantem. e) Utrum accepta justitia sit omnibus aequalis et amitti possit. d) Utrum ad justificationem obtinendam requirantur in adultis praeter fidem aliae bonae dispositiones. (1) I-II, q, 113, a. l. (2) DENZINGER, 790.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz