BCCCAP00000000000000000000548
24 DE VERBO INCARNATO, th. 2, n. 28 Nunc autem invocare nomen alicujus sensu bibUco significat in ali– quem fidem profiwri eique cultum exhibere; sed hoc soli Deo compe– tit. Ergo, cum Apostolus dicat christianos invocare nomen Jesu, eo ipso tribuit ei cultum Deo d€bitum. 2.º) Doxologiae. In Epistolis Sti. Pauli eaedem doxologiae tribuun– tur Christo ac Deo. Jamvero hoc esset omnino impossibile (quia bias– phemurn) si Christus esset simplex horno. Ergo Christus €St Deus. In Epistola ad Gal. (5) hanc habet doxologiam pro Patre: «Secun– durn voluntatern Dei et Patris nostri cui est gloria in saecula saeculo– rurn. Amen.)) Jamvero haec •eadem doxología applicatur Christo in II Tim., 4, 18, quae ita se habet: «Cui gloria in saecula saeculorurn. Amen.> 3.c) In modo orandi juxtaponuntur Pater et Filius, quod fieri non posset si Christus esset merus horno. Sic ad Rorn., 1, 7: «Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Jesu Cn.risto». 4. 0 ) Doctrina Sti. Pauli circa personám Christi. a) Docet imprimís quod est verus horno ,ex semine David factus secundum carnem; sic ad Rorn., r, 3: «De filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem.» Missus est a Deo, quando venit pli:mitudo temporis, ut eos qui sub lege erant redimeret. Qui cum ha– beret formam Dei, formam servi accepit... In his omnibus innuitur aeternitas Christi seu ejus praeexistentia antequam, factus horno ex muliere, acciperet formam servi. b) Docet praeterea Christum esse Deurn. Anwquam proponatur argumentum ex celeberrimo loco Epistolae ad Colas., 1, 14, necesse est aliquid praemittere circa finem ipsius Epistolae. Hanc Epistolam ad Colossenses videtur Stum. Paulum scripsisse con– tra aliquos errores qui in praedicta ecclesia irrepserant circa creatio– nem et gubernationem mundi; existimabant enim Colossenses mundum esse creatum et gubernatum ab aliquibus angelis; contra hunc errorem dicit Stus. PauJus: «Omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constanh (6). In hoc loco clare apparent relationes Christi ad Patrem et ad crea– turas: l.º) Relate ad Péltrem: «Est imago Dei invisibilis»; de ratione ima– ginis est ut procedat ab exemplari; cum imago haec describatur in textu ut persona et ut Deus (dicitur enim creator...) Christus praedica– tur in hoc loco verus Deus procedens a Patre in ratione imaginis. 2.º) Relate ad creaturas: a') Est primogenitus, seu genitus ante omnes res. b') Est creator omnium; per ipsum indicat causam efficientem ins– trumentalem; tn ipso significat res creatas non esse extra, sed in ipso Filio existere, quatenus per suam praesentiam ad€st in omnibus; ad (5) Ad Gal., 1, 5; Ad Phil., 4, 20. (6) Ad Colas,, 1, l'l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz