BCCCAP00000000000000000000548

________D_E_EF_F_E_C_T_IB_U_S_G_R_A_T_I_A_E..c..,_t_h_._2_5'-,_n_._6_17_______ 473 PARS TERTIA De effectibus gratiae babitualis. 617. Connexio materiae.-Postquam de ipsa gratia secundum se egit Stus. Thomas deque ejus causa effici-ente, incipit ultimam istius 'l'ractatus considerationem, quae est de effectibus gratiae; notandum ta– men est quod de sola gratia habituali fiat sermo, et de ipsa quaerimus quinam sint ejus effectus in anima cui inhaeret. Porro effectus cujuslibet formae permanentis est duplex: esse scili– cet et operari; gratia igitur sanctificans per prius animam sanctificat sivP justificat, id -est, animam r-eddit rectam ea scilicet rectitudine quam habuit a Deo in ipsa institutione naturae rationalis in persona Adami; secundo, animam sic r€ctam et justificatam facit principium operum ad vitam aeternam conducentium. Quare haec tertia pars in duo capita dividitur: in primo agemus de ipsa justificatione; in secundo vero, de merito. CAPUT I DE IPSA JUSTIFICATIONE Connexio materiae.-In hoc capite, in quo agendum nobis erit de effectu gratiae sanctificantis, plura continentur; gratia enim sanctifi– cans non tantum animam reddit justam et sanctam et deiforrnern, per remissionem peccati et participationem naturae divinae, verum etiam hominem filiurn Dei adoptivurn constituit et haeredem regni caelestis, eumque specialiter conjungit cum divinis Personis quae ejus animam inhabitant. Quare in hoc capit€ agendum nobis est in distinctis articulis: a) de írnpii justificatione; b) de ejus filiatione adoptiva, et e) de inhabita– tione Spiritus Saucti. ques sur les Constitutions du Conrile du Vatican, t. 2, a. 114, n. 693-699: Ami du clergé, aug. 1928, pag. 551-552; DE PouLPIQUET, Le miracle et ses suppleances, p. 1 sqs.; BILLOT, in Etudes, La Providence de Dieu et le nom– bre infini d'hommes en dehors de la i:oie nonnale du salut, aug. 1920, nov. 1921, sept. 1922; et multa alia quae in ephemeridibus modernls re– peritmtur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz