BCCCAP00000000000000000000548
472 DE GRATIA CHRISTI, th. 24, n. 616 Quarta sententia.-Propugnat haec sententia Deum primo conferre infidelibus negativis gratias mere sanantes, quibus possint observare mandata legis naturalis et proinde vitare omnia peccata; sanatur enim per eas vulnus concupiscentiae, quod in praesenti ordine causa est de– ordinationis hominis; si igitur infideles negativi, his gratiis adjuti, omne pEccatum saltem mortale vitent faciendo quod est in se, Deus non de– negabit eis gratias elevantes fidei et justificationis. «Dicendum ergo est, quamvis horno non possit suis viribus praepa– rari ad divinam vocationem, posse tamen illi impedimentum ponere peccando; et hanc esse causam ob quam multi infideles actu non reci– piunt vocationem supernaturalem, id est, proxime sufficientem ad ac– tum fidei supernaturalis. Nihilominus tamen Deum, quod in se est, pa– ratum esse ad vocandum et illuminandum omnes. Unde quicumque non posuerit impedimentum, de facto illuminabitur seu vocabitur, vel ex– terius per homines, ita disponente Deo res humanas ut id sine miraculo fieri possit J)er aliud genus gratuitae Providentiae; vel certe illuminan– do ministerio angelorum, quod non est omnino miraculosum, sed per– tinens ad supernaturalem Providentiam» (47). Crisis.-Haec sententia posset sine scrupulo admitti nisi id haberet in contrarium, quod in praesenti ordine Providentiae nulla videatur esse gratia mere sanans, quae simul non sit elevans; quod nostris in diebus acerrimum habuit defensorem apud el. Billot, cujus argumenta nobis convincentia videntur (48), qUare, substracto istius sententiae funda– mento, necesse est totam corruere. Quinta sententia.-Haec s€ntentia tenet Deum conferre infidelibus gratias supernaturales, quibus supernaturaliter possint cognoscere et di– ligere Deum, finem omnium rerum; si autem horno has gratias bene recipiat, iisque bonum usum faciat, aliam gratiam sine dubio recipiet, gratiam scilicet revelationis. Sexta sententia.-lngeniosam potius quam veram existimamus sen– tentlam el. P. Huarte, quam tamen non defendit, sed tantum libere ex– ponit; admittit necessitatem actus fidei proprie dictae ad salutem con– sequendam; iste actus fidei complecti debet saltem existentiam Dei et ejus aeternam remunerationem. At simul notat hanc duplicem verita– tem potuisse ab initio temporum esse a Deo revelatam, ita ut duplex illa veritas conservetur per traditionem apud populos infideles. Si igitur Deus conferat infidelibus aliquam gratiam internam supernaturalem, poterunt elicere actum fidei supernaturalis ad salutem necessarium {49). ... Haec igitur sunt quae in hac materia tam difficili dicenda existi– mamus; nihil aliud a nobis restat dicEndum nisi quod impossibile est ut certo sciamus et penetremus vias Domini; mysterium sane est illud quod in praesenti patefacere pertentavimus, quod debet proinde in occulto versari usque dum tacie ad faciem Deum in altera vita semel pro semper videamus (50). (47) (48) (49) (50) SUAREZ, De gratia, lib. 4, c. 13 sqs.; BERAZA, op. cit.• n. 435. Op. cit., pag. 83-86. Op. cit., n. 246. Pmeter auctores antea citatos, cfr. HUG0N, llors de l'Eglise, point d¡¿ sal1lt p. 1, e 2 sqs.; Reponscs theologiq1tes, Foi et Rcvelation, c. 2, pag. 105 sqs.: HuGUENY, in RevThom., janvier-fevrier, 1906; VACANT, in Et1tdes theologi•
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz