BCCCAP00000000000000000000548
DE DISTRIBUTIONE GRATAE, th. 24, n. 616 471 mundi, per ea quae jacta sunt» existentiam et bonitatem Dei apprehen– dere; potest etiam Deum summe amabilem summeque bonum amore naturali prosequi; potest consequenter actum fidei elicere in Deum na– turaliter cognitum; cum omnes isti actus sint supernaturales, utpote eliciti a principio per gratiam Dei supernaturalem elevato, potest infide– lis sese justificari quin revelatio externa fuerit ei umquam proposita. Crisis.-Haec sententia non potest nunc ullo modo admitti, nam Innocentius XI damnavit sententiam secundum quam fides late dicta sufficeret ad justificationem: «Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad jus– tificationem sufficit» ( 43). Tenendum igitur est cum Concilio Tridentino fidem stricte dictam esse ad salutem omnino necessariam, <<Sine qua nulli umquam contigit justificatio», estque «humanae salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo» (44). Unde ipsum istius sententiae fundamentum rejicere oportet, ut defi– nitionibus Concilii communique Theologorum consensui' fiat satis. Secunda sententia.-Adest et alia secunda sententia secundum quam Deum in tantum confert omnibus infidelibus gratias proxime vel remote sufficientes in quantum media posuit universalissima applicationis re– demptionis; Deus enim jam amplius non tenetur unicuique miraculoso modo subvenire, ei in particulari fidem manifestando per ministerium hominum; eorum nihilominus salus pendet ab hominum ministerio; si ad eos hoc ministerium pervenerit, poterunt salvi fieri; secus, salutem non accipient '.(45). Crisis.-<<lsta opinio, quamvis nullum contineat errorem nullamque temeritatem, theologis tamen communiter non probatur» (46). Et revera nimis dura est, Patrumque doctrinae parum consentanea; videtur prae– terea non recte interpretari generalem Ecclesiae doctrinam, secundum quam Deus omnibus in particulari providet et dispensat gratias actua– les, quibus, si velint, possint salvari; omnes Deus illuminat, omnes ad salutem vocat, omnes quaerit. Jamvero haec omnia aliaque hujusmodi quae apud Patres passim occurrunt, indicant Deum ipsum aliquid effi– cere per se in unoquoque hominum. Tertia sententia.-Haec sententia omnino extrema docet Deum quem– libet hominem ratione utentem illuminare ita ut ex vi praedictae illu– minationis et vocationis possit horno elicere actum fidei sufficientem ad salutem. Crisis.-Haec sententia est certo pia, sed non videtur ullo modo ad– mitti posse, quia etsi actus ille fldei sit supernaturalis ex parte princi– pii (elicitur enim a facultate per gratiam Dei supernaturalem elevata) non tamen tendit in Deum per revelationem manifestatum, id est, non credit in Deum propter auctoritatem Dei revelantis, quod est absolute necessarium ad salutem obtinendam. (43) DENZINGER, 1173. (44) DENZINGER, 801. (45) Cfr. HARENT, in DTC., art. Infideles, col. 1828 sqs. (46) Op. cit., pag 395; HERVE, OP. cit., n. 205.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz