BCCCAP00000000000000000000548

470 DE GRATIA CHRISTI, th, 24, n. 614-616 Inutile judicamus alia sive Sacrae Scripturae sive Traditionis t-€sti– monia, in quibus luculentissime apparet benignitas Dei ad omnes sese extendens, afferre; plura de his in tractatu de Deo Uno ( 40). 615. Scholion.-Probavimus in thesi factum distributionis gratia– rum ad omnes omnino homines sive justos sive peccatores sive infideles negativos; et re quidem vera, si testimonia Sacrae Scripturae et Tradi– tionis inter sese comparentur, statim eorum concordia et unanimitas oculis omnium apparent; nemo in eis a spe salutis excluditur; a volun– tate Dei salvifica excipitur nema. At quaestio nunc potest proponi de modo qua Deus suas gratias dis– penset; et quia de justis et peceatoribus nulla inveniatur specialis diffi– cultas, quaestionem restringimus ad infideles negativos, ad illos scilicet ad quos nondum pervenit, immo nec perveniet apostolicum humanum ministerium. Quaeritur igitur quomodo conferat eis Deus gratias sufficientes qui– bus possint venire, si velint, ad veram fidem. Et in hoc casu multa possunt pie cogitari, multaque a nobis prae– supponi, praecipue si ad paternam Dei misericordiam et largitatem at– tendamus; at imprimis nostram confiteamur necesse est in hoc negotio ignorantiam, quia revera captum humani intellectus penitus transcen– dunt, et, uti scite animadvertit el. Billot, neque ex externarum circums– tantiarum apparentiis argumentum adducere valemus, nam: «Dantur in sacris litteris manifesta quaedam conversionis exempla medias inter circumstantias e.1:ternas maxime contrarias; dantur et manifestiora ob– durationis et renitentiae in maxime propitiis» ( 41). Quis enim introspicere umquam poterit vias Domini, quae, etsi ad omnes et ::.ingulos homines iter faciant, manent tamen nobis velo oc– cultae? Quis enim cannales gratiae, per quos thesauri bonitatis Dei hominibus ministrantur, valebit umquam delineare? Cum sancto Paulo, Apostolo Gentium, humiliter potius dicamus: «O altitudo divitiarum sa– pientiae et scientiae Dei; quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus!» (42). 616. Sententiae Theologorum.-.Plures sunt, ut per se patet, senten– tiae a Theologis excogitatae ut modus declaretur quo Deus suas gratias infidelibus dispenset; breviter eas exponemus, et quid de ipsis censen– dum sit, humilitEr indicabimus. Sententia Ripaldae.-Cum hanc quaestionem difficilem solvere vellet praeclarus iste Theologus, nec facile solutionem inveniret, in medium protulit, non quidem asserendo, sed potius dubitando, singularem theo– riam de sufficientia fidei late dictae; potest enim infidelis <<ex creatura (40) (41) (42) Cfr. ex Sacra scriptnra : I Tim., 2, 1-6; 4, 10; I Joan., 2, 2, in quibus dicitur pro omnibiis esse orandum, pro omnibiis Christum mortuum fuisse, omnem hominem Verbum illuminare, et ex Traditione.: STus. CLEMENi3 ROMANus, Epist. ad Cor., 7, 4; Joiirnel, 12; STUs. Joannes CRHYSOSTOMUS, In Joan., hom. 8, n. 1; Jonrnel, 1158; STUS. AUGUSTINUS, De Gen., lib. 1, a. 3, n. 6; Joiirnel, 1539, etc. Auctor de Vocatione omnimn haec habet : «Etiam nunc in extremip mundi partibus sunt aliquae nationes, quibus nondum gratia Salvatoris illuxit..., quibus tamen illa mensura generalis auxilii, quae desuper omni– bus semper hominibus est praebita, non negaturn. Lib. 2, c. 17; PL., 51, 704. Op. cit., pag. 203; cfr. in Vet. Testamento, Jos., 2, 1 sqs.; IV Reg., 5, 14-18; in Novo Testamento, Act. Apost., 8, 5-26; 16, 9-10, etc. Ad Rom., 11, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz