BCCCAP00000000000000000000548

DE DISTRIBUTIONE GRATIAE, th. 24, n. 611-614 469 dicimus Deum conferre gratias proxime vel remate sufficientes, quibus, si bene utantur, salvi poterunt fieri. 612. Adversarii.-a) Jansenius, qui conformiter ad sua placita, do– cuit Christum mortuum non fuisse pro omnibus omnino hominibus, nec infidelibus negativis Deum ullam gratiam vel remate sufficientem con– cedt:re in ordine ad agnitionem verae fldei (33). b) Quesnell, cuju3 sunt propositiones pastea adducendae. e) Theologi illi, de quibus supra, n. 606, generatim thomistae, secun– dum quos Deus omnibus offerret, non vero conferret, gratiam fldei, qua possent venire ad salutem: hodie tamen haec opinio ab ipsis thomistis derelicta est. 613. Censura.- Quod Deus conferat omnibus infidelibus negativis gratias proxime vel remate suffici€ntes, est doctrina communissima et omnino certa; immo, Ecclesia expresse damnavit has sequentes proposi– tiones: «Pagani. Judaei, haeretici aliique hujus generis nullum omnino re– cipiunt a Jesu Christo influxum; adeoque hinc recte inferes in illis esse voluntatem nudam et inermern sine omni gratia sufficienti» (34); «Extra Ecclesiam mllla conceditur gratia» (35). «Nullae dantur gratiae nisi per fidem» ( 36). Pius IX expresse ait quod: ({Deus ... minime patiatur quempiam ae– ternis puniri suppliciis qui voluntariae culpae reatum non habeat» (37). 614. Probatur: l. 0 ) Ex voluntate salvifica Dei.-Haec Dei voluntas non est mera velleitas, sed animus sincerus, qui ad omnes omnino homi– nes sese extendit. Jamvero si Deus media sufficientia non dispensaret quibus infideles pervenire possent, si velint, ad salutem, illa Dei volun– tas salvífica esset fleta et inanis. Ergo. Immo, quod infide1es non venirent ad veram fidem, non ccrte e.sset ob eorumdem culpam, sed Dei, quandoquidem nemo venire possit ad Christum nisi Pater traxerit eum; requiritur igitnr gratia Dei ut a1i– quis credat in Christum. Quare dicendum est infidelibus numquam de– esse id quo salvi fieri possint. 2.º) Christus pro omnibus mortuus est (38). Unde Christus omnes homines redemit omnibusque meruit salutem. Omnibus proinde sa1us esse debet possibilis. Sed possibi1is tantum est in quantum omnibus concedatur gratia proxime vel remot-e sufficiens vocationis ad fidem. Ergo talis g:ratia omnibus datur. Ad rem Stus. Thornas in Epístola ad Hebraeos: «Qui vuit omnes hornines salvos fieri; et ideo gratia Dei nulli deest, sed omnibus quan– twn in se est, se cornrnunicat» (39). (33) De (lratia Christi, lib. 3, c. 11 sc¡s. (34) DENZINGER, 1295. (35) DENZINGER, 1379. (36) DENZINGER, 1376. (37) DENZINGER, 1677. (38) II ad Cor., 5, 15. (39) Cfr. DE GurnERT, Q1Lelle a eté la pensée definitive de S. Thomas s1Lr la sa– l1Lt des infideles, in Bul!LittEccl., (1913), 337,355.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz