BCCCAP00000000000000000000548
468 DE GRATIA CHRISTI, th. 24, n. 610-611 Sunt enim aliqui infideles, qui fidem antea habitam abjecerunt, et vocantur apostatae. Alii sunt infideles, qui fidem propositam respuerunt et neglexerunt; appellantur infideles positivi. Alii sunt denique qui fidem non habent quia numquam fides eis suf– ficienter proposita ,est, et appellantur infideles negativi. Uti patet, apostatae et injideles positivi debent computari in prae– senti quaestione inter peccatores. quia propria culpa maximoque pee– cato fidem aut ab}ecerunt aut respuerunt; debent igitur ipsis applicari ea quae in superioribus dicta fuere Quaestio proinde praesens, ut a praecedentibus distinguatur, versari debet de soliB infidelibus negattvis, et de ipsis quaeritur utrum gratias sufficienws habeant quibus possint ad fidem venire si velint. 611. Nonnulla observanda.-1. 0 ) In hac quaestione duo debent ac– curate distingui: factum videlicet distributionis, et modus ipsius distri– butionis; quoad primum, nulla invenitur difficultas, non autem quoad secundum; nos in thesi intendimus probare ipsum factum distributio– nis gratiarum ad omnes infideles; aliquid tamEn in Scholion dicemus de modo distributionis. 2. 0 ) Gratia, qua infideles negativi indigent ut venire possint ad fidem, est, uti patet, gratia interna, illa scilicet ex parte intellectus illu– minatio et ex partF voluntatis inspiratio, quae hominem suaviter ac de– lectabiliter trahit ad Christum, qui intellectui summa veritas est, volun– tati vero summa bonitas. 3. 0 ) Gratia haec interna illustrationis et inspirationis lege Dei ordi– naria conjungi solet cum gratia externa praedicationis, juxta illud Apos– toli: «Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praeáicante?» (31). Tune igitur quando minister Dei forin– secus tangit fidelium aures, operatur Deus in eorum facultates per gratias actuales; tune proinde gratiam recipient sufficientem ut actum fldei eliciant in Deum auctorem ordinis supernaturalis. At quaestio omnium difficillima versatur circa illos infideles quibus fides numquam fuit proposita nec umquam erit proponenda; constant enim multos adhuc esse vel aliquando adfuisse homines ad quos num– quam ministerium humanum praedicationis perventum est. In hoc casu necesse est ut Deus, praeter gratias actuales superna– turales, quibus potentias elevat ad supernaturaliter agendum, aliam gratiam concedat, vi cujus cognoscere possint ipsum Deum ut auctorem ordinis supernaturalis, nobis per externam revelationem notum perque motiva credibilitatis demonstratum. Ut enim infideles pervenire possint ad salutem, actum fidei supernaturalis eliciant necesse est, non tamen utcumque, sed illum quo «Dei adjuvante gratia, alJ ea revelata 1 1 era esse credimus, non propter tntrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumtne perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revclantis, qui nec falli nec fallere potest» (32). Ad hanc autem cognitionem Dei, ad salutem omnino necessariam, (31) Ad Rom., 10, 14. (32) DENZINGER, 1789; cfr. CAPERAN, Le probletne du saltlt des infideles; HA– RENT, in DTC., art. Infideles, 7, 1726-1930; T. URDANOZ, La necesidad de la fe explícita para salvarse, según los teólogos de la Escuela Salmantina. In niencTom., 59 (1940), 398-414, 529-553; 60 ( 1941), 109-134; 61 (1941), 83-107.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz