BCCCAP00000000000000000000548
466 DE GRATIA CHRISTI, th. 24, n. 605-608 movetur precibus, minis non cedit, flagellis duratur. Ingraturn ad be– neficia est, ad consilia injidurn, ad judicia saevurn, inverecundurn ad turpia, impavidurn ad pericula, inhumanurn ad humana, temerariurn ad divina, praeteritorurn obliviscens, praesentia neglegens, futura non prae– videns.» Induratio potest €Sse perfecta vel imperfecta; illa €St €orum qui ita sunt in p-eccatis immersi, ut non possint ullo modo suam volun– tatem a malo avertere et ad bonum declinare; patet hanc in malo obstinationem esse tantummodo €orum qui sunt in termino, quique proinde semel pro semp,er a suo fine ultimo exciderunt; uti etiam pa– tet, nos de istis non agimus, quia «in inferno mllla est redemptio». Induratio imperfecta illa -est qua intellectus ita obnubilatur ut verita– tes fidei nequidem percípiat, quaque voluntas ita in malo adstringitur ut neque anxietatibus conscientiae, n-eque remorsibus animae sit in -ea locus. Quaeritur igitur utrum Deus suam exerc€at misericordiam et brnig– nitatem -erga tales homines in induratione imperfecta positos; rursus r€spondemus ajfirmative. 606. Adversarii. -Est Jansenius, qui, etiamsi totam doétrinam de distributione gratiae penitus evertat, specialem nihilominus adhibuit conatum ut probaret Deum excaf:catis et obduratis non concedere gra– tias sufficientes ad eorum conversionem. Omnes, e contra, Catholici admittunt, et admittere debent, Deum ex– caecatis et induratis dare gratias sufficientes actuales ut possint convertí et ad amicitiam divinam pervenire; attamen non omnes eodem modo intelligunt illud «to dare»; pro aliquibus enim dare idem est ac conferre et recipere; pro aliis autem idem ac offerre et praeparare. «Quod verbum dare dupliciter accipitur. Primo, ut est correlativum ad accipere; et in hoc sensu Deus non dat omnibus lwminibus, etiam venientibus ad usum rationis, auxilium supernaturale gratiae praepa– rantis vel ad credendum vel ad poenitendum... Secundo modo accipitur prout significat idem quod paratum esse, quantum est ex parte sua, omnibus conferre hujusmodi auxilium; et in hoc sensu inquit (Bañez) quod Deus det, id est, paratus sit dare omnibus hominibus, quamdiu sunt in hac vita, auxilium qua possint convertí, et convertantur, si ve– lint» .(23). 607. Censura a) Quod Deus omnibus p€ccatoribus exca€catis €t induratis det, id €st, offerat gratias actuales sufficientes, quibus pos– sint ad vitam venire «est doctrina cornrnunis et ornnino certa» (24). b) Quod non tantum offerat, sed revera conjerat tales gratias, «est doctrina longe communior et vera» (25). 608. Probatur ex Sacra Scriptura. l. 0 ) Textus in parte pra€ce– denti allati probant etiam quod in praesenti probare nos intendimus; et revera, in Sacra Scriptura nullus invenitur ab amore Dei, a spe sa- (23) Ita BAÑEZ, in I, q. 23., a. 3, dub. 3, concl. 5 et 6; GONET, in I, disp. 5; de reprobatione, a 5, n. 158 sqs, (24) BERAZA. op. cit., pag. 379. (25) !bid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz