BCCCAP00000000000000000000548
DE DISTRIBUTIONE GRATIAE, th, 24, n. 603-605 465 Conc. Trid-entino: «Si quis dixerit eum qui post baptismum lapsus est non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fidc amissam justitiam recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sancta Romana et universalis Ecclesia a Christo Domino et ejus Apos– tolis edocta hucusque professa est, servavit et docuit, a. s.» ( 17). Recolendi sunt quoque in praesenti canones de Sacramento Poeni– tentiae, quod, uti scitur, ideo institutum est «ut per sacerdotum sen– tentiam non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum poeni– tentes confugerint, possent liberari>; (18). Confer etiam canon€s Concilii Tridentini, in quibus fuerit sermo de justificatione, reparatione lapsorum, de sacramento Poenitentiae, et vi– debis ubique supponi a Concilio quod peccatores possint, si velint, cum auxilio gratiae, a peccatis per debitam poenitentiam resurgere. 604. Probatur ex Sacra Scriptura. a) In Sacra Scriptura multis in locis dicitur Deum nolle mortem peccatoris, sed ejus salutem et vi– tam. «Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut conver– tatur impius a vía sua et vivat» ( 19). «Patienter agit propter vos nolens aliquos perire, sed ad poeniten– tiam omnes reverti» (20). Deus igitur non vult mortem peccatoris, sed potius vitam ipsius. Jamvero peccator nequit sine gratia a peccatis r€surgere. Ergo Deus confert eis gratias quibus possillt poenitentiam agere. b) Jesus Christus hortatur omnes, omnesqu€ vocat ut veniant ad ipsum; immo sub parabolis omnium tenerrimis suam ostendit miseri– cordiam; ipse est Pastor bonus, qui ovem deperditam quaerit et invenit, magnumque, data occasione, c€lebrat festum; ~pse est Pater amantis– sinms qui filium prodigum exspectat ut ad domum quantocius rever– tat... Ejus verba sunt consolationis plenissima: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos» (21). «Non veni vacare justos, sed peccatores ad poenitentiam» (22). Pars 3.ª: Deus confert gratias actuales saltero remote sufficientes peccatori– bus obcaecatis et in peccato obduratis. 605. Explicatio terminorum.- Peccatorns obcaecati et indurati illi dicuntur qui per habitudin€m peccandi jam penitus amiserunt timorem Dei; qui proinde omnibus gratiis resistunt, omnia auxilia supernaturalia spernunt, Deum non curant, ejus poenas non timent; sunt enim in or– dir..e ad salutem veluti -excaecati, suntque in ordine ad malum veluti mdurati. Eorum status ita describitur a Sto. Bernardo: «Ipsum (cor du– rum) est, quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec (17) DENZINGER, 839. ( 18) DENZINGER, 895. (19) Ezech., 33, 11. (20) II Petr., 3, 9. (21) llit., 11, 28. (22) Le., 8, 39. MAN. THEOL. DOGM.-III.-31
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz