BCCCAP00000000000000000000548

464 DE GRATIA CHRISTI, th. 24, n. 601-603 ejus gravia non sunt» (12). Si igitur hoc onus hocque jugum Christi suave est et a nobis portabile, ideo est quia gratias habemus vere suf– ficientes ad illud sustinendum; secus absolute impossibile nobis esset atque nostrís viribus impar. Apostolus Paulus id scríbebat ad Corinthíos: «Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere» (13). In hoc textu consolatur Apostolus fideles Corinthios, dicendo quod Deus non patietur ipsos tentari supra eorum vires. Jamvero si Deus gra– tias non conferret vere sufficientes quando tentationes graves urgent et pericula accedunt, illud esset 1alsum. Ergo. Ex Patribus.-Ad Patres autem quod attinet, dicendum est quod ipsi saepissime dicant justis semper adesse gratiam, qua, s1 velint, praecepta Dei observare possint, Deum impossibilia non praecipere, curam habere de ipsis (14). Stus. Prosper.: «Non enim relicti sunt a Deo (peccatores) ut relin– querent Deum; sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt» (15). Pars 2.ª: Deus confert gratias actuales saltem remote sufficientes omnibus peccatoribus ordinariis relate ad eorum conversionem. 602. Status quaestionis.- Agitur in hac parte de peccatoribus ordinariis; isti sunt illi qui peccando gratiam sanctificantem amiserunt. servant tamen timaren Dei, odium peccati...; immo et sincere volunt a suo statu liberari; quaeritur igitur utrum gratiae sufficientes eis lar– giantur ut agant poenitentiam. Nunc autem attende: ínter istos peccatores ordinarios fingere pos– sumus aliquos qui sint praedestinati ad gloriam, alii vero ad poenam aeternam; uti pa tet, peecatores qui praedestinati sunt ad gloriam, non tantum gratias sufficientes accipient, sed etiam gratiam efficacem con– versionis; quare thesis nostra restringitur ad peccatores reprobas, atque de ipsis quaeritur utrum habeant unde possint facere poenitentiam. Res– pondemus affirmative. 60:t Censura.- Haec pars definita -est in Concilio Lateranensi IV et in Tridentino bis verbis: Conc. Lateranensi: «Si post susceptionem baptismi quispiam prolap– sus fuerit in peccatum, per veram potest semper poenitentiam repa– rari» (16). (12) J Joan .. 1, 3. (13) I ad Cor., 10. 12. (14) STUS. AUGUSTINUS, De nat. et grat., c. 26, n. 29; c. 43, n. 50; STUS. HIERo– NYMUS, in Mt., c. 5, etc. (15) JOURNEL, 2026; cfr. etiam 2029, 2227, 2255. (16) DENZINGER, 430.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz