BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVINITATE CHRISTI, th. 2, n. 26-28 23 Sti. Pauli tune temporis existimabantur de Christo accidisse, non vero ea omnia quae revera evenerunt. Haec utique ipsi magno cum apparatu critico exponunt atque evol– vunt, totique in eo sunt ut intr,epiditatem et constantiam et ardorem Sti. Pauli magnis encomiis extollant; si tamen velum removeas ista– rum fictionum, eorum argumenta fallacia et stulta esse facili negotio invenies, immo et in aere reposita, sicut statim videndum restat. Haec opinio sufficienter excluditur in tractatu Theologiae Funda– mentalis, ubi probatur illam innovationem doctrinae, quam, juxta ad– versarios, Stus. Paulus introduxisset in ecclesia, nullo solido fundamento inniti, esseque omnino arbitrariam atque historice non posse ullo modo explicari. Sed nos non possumus in iis immorari, quia methodus nostra est donmatica, ,et ideo supponimus historicitat::m et authentiam et inspi– rationem Sacrorum Librorum ínter quos inveniuntur proft•cto Sti. Pauli quatuordecim Epistolae; unde nos tantum inquirere deb€mus quid Stus. Paulus in suis Epistolis dixerit. 27. Nota bene.-Duo in re praesenti notanda sunt: a) Quod Stus. Paulus numquam scrlpserit epistolam eo fine ut probaret Jesum Christum esse Deum; sed hoc ubique supponit, et tan– tum de ejus divinitate oblter loquitur, prout ejus fervor in scribendo sae– pissime dictat; hoc evidenter magnum argumentum constituit contra nostras adversarios, nam isto modo agendi luculenter probatur Stum Paulum nihil novi addere voluisse, sed id, quod omnes sciebant et pro– fitebantur, iterum atque iterum repetere et in memoriam revocare chris– tianorum. b) Quod ipse Paulus in Epístola ad Gal. (1) dicit doctrinam a se praedicatam, eamdem omnino fuisse ac doctrinam aliorum Apostolo– rum: «Nihil mihi contulernnt... , dextras dederunt mihi... 'l>. Jamvero doc– trina praecipua, a Paulo et ab aliis Apostolis praedicata, sine ullo du– bio est quod Jesus erat Messias et Deus et verus horno; hoc enim fun– damentale est in religione christiana. 28. Argumentum.-stus. Paulus eamdem assignat Christo dignita– t,em ac Deo. Ergo secundum Stum. Paulum Christu.s est Deus. Prob. major.: l.º) Tribuit ei cultum, ita ut ille qui nomen Jesus invocaverit, vitam habebit aeternam: «Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei..., sanc– tificatis in Christo Jesu..., cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christh (2). «Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erib (3). Haec verba, quae dicta sunt de Jahve (4), applicat simpliciter ad Jesum. «Gratia et salus ... illis qui invocant nomen Jesu.> (1) .4d Gal., 2, 6. (2) I ad Cor., 1, 2. (3) Ad Rom .• 10, 13; Act. Apost.. 2. 21. (4) Joel, 2, 32.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz