BCCCAP00000000000000000000548

462 DE GRATIA CRISTI, th. 24, n. 5S6-598 1. 0 Quod Deus, etiam supposito peccato originali, vult voluntate sin– cera conditionata salutem omnium omnino hominum, secundum illud Apostoli: «Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, oratio– nes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus; pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate; hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (4). 2. 0 Quod Jesus Christus pro omnibus mortuus est, et pro omnibus satisfecit; si igitur pro omnibus mortuus est, omnibus quoque promeruit media necessaria ad salutem consequendam. His igitur prae oculis habitis, jam ad statum quaestionis veniendum existimamus. 597. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in hac thesi utrum Deus conferat gratias actuales omnibus omnino hominibus, ita ut si ipsi ve– lint, venire possint ad salutem; at, quia diversae sunt conditiones in quibus homines versantur, quaestio fi.eri potest singillatim: a) de justis, relate ad observantiam mandatorum. b) de peccatoribus ordinariis, relate ad eorum conversionem. c) de peccatoribus obcaecatis et in peccato obduratis. d) de infidelibus negativis, relate ad cognitionem verae fidei. Dicimus in thesi quod omnibus istis Deus conferat gratias actuales saltem remate sufficientes. Nota bene.-In hac thesi nihil dicimus de infantiIJus, nec de amen– tibus; et ratio est manifEosta; agitur enim in ea de collatione gratiarum actualium, ad quarum susceptionem sunt prorsus inepti et incapaces; de ipsis agitur in Tractatu de Deo Uno, ubi de voluntate salvífica Dei. 598. Explicatio terminorum.-Gratia sufficiens illa est quae confert potentiam expeditam ad salutariter agendum, ita ut si actus salutaris reaps8 non ponatur, non quidem in defectum gratiae vel ipsius infir~ mitatem redundet, sed potius in humanae voluntatis resistentiam. Nunc autem, haec potentia expedita et compl€ta potest conferri a gratia relate ad praeceptum immediate ponendum, ita ut nulla alia gratia indigeat; in quo casu dicitur gratia praxime sufficiens. At accidi etiam potest quod potentia ad immediate perficiendum ali– quod opus, adhuc non obtineatur per gratiam, Deus tamen sit paratus ad ejus collationem, si horno priori gratia bene usus sit, vel eam petat; haec gratia appellatur remate sufjiciens. Dícimus ergo Deum conferre omnibus omnino hominibus gratias ac– tuales praxime vel saltem remate sufficientes; quo fit, ut. si aliquis prae– ceptum non servet, vel fidem non obtineat, culpa ejus sit, non vero Dei. (4) I Tim., 2, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz