BCCCAP00000000000000000000548

DE DISTRIBUTIONE GRATIAE, th. 24, n. 596 461 CAPUT III DE DISTRIBUTIONE GRATIAE THESIS 24.ª: Deus omnibus omnino hominibus gratias saltero remote suffi– cientes confert, quibus, si velint, venu-e possunt ad salutem. 596. Connexio materiae.- Constat ex thesi praecedenti primam gra– tiam esse umnino gratuitam ita ut in operibus naturalibus nulla in– veniatur ratio meriti, non tantum de condigno, sed neque de congruo; ratio est manifesta, cum nulla sit proportio ínter naturale et superna– turale. Gratia igitur a mera liberalitate et misericordia Dei dependet. At cum aliunde sciamus Deum esse nostrum benevolum amicum, qui .salutem omnium omnino hominum velit, ponitur quaestio de dispensa– tione gratiarum, et quaerimus utrum Deus omnibus, nullo excepto, gra– tias concedat quibus possint salvari, si ipsi velint. Respondemus in the– si affirmative. Notatu tamen digna sunt verba Sti. Bellarmini: «Nulla esset in Deo iniquitas, si non solum aliquibus, sed etiam omnibus hominibus auxi– lium sufficiens ad. salutem negaret. Haec (propositio) certissima est apud eos, qui ex divinis litteris peccatum originale noverurit; nam cum per peccatum primi hominis nascamur omnes filii irae, ut Apostolus do– cet. nihil nobis jure debetur nisi poena» ( 1). Et eodem modo loquitur Stus. Thomas: «Humanum genus propter peccaturn primi parentis meruit privari auxilio gratiae; et ideo qui– buscumque non datur, hoc est ex justitia; quibuscumque autem da– tur, hoc est ex gratia, ut Stus. A ugustinus dicit in libro de perfecta justitia» ( 2). Et Stus. Augustinus, cujus &.uctoritas citatur, haec scripserat: «Pretium autem quod nobis debetur, s1ipplicium est» (3). Attingimus igitur in praesenti quaBstionem nobis occultam, quam no'uit Deus nobis patefacere; in ea potius quam in qualibet alia no.s– tram profiteri oportet ignorantiam, Sapientiae et Bonitati divinae con– cedendo id quod eis proprium est, videlicet semper et ubique bene facere et miseriis indigentiisque nostris subvenire; si enim Sapientiam et Bo– nitatem et Justitiam Dei considt:res, omnes quae dari possint, aufe– rentur anxietates, omniaque desperationis conamina in sua ipsa radice exsicabuntur. Uti patet, haec praesens quaestio necessario supponit ea quae de vo– luntate salvifica in Tractatu de Deo Uno dici solent; quan,, paucis ver– bis reassumendo omnia quae cum re praesenti connexionem habent, haec duo principia semper prae oculis habenda sunt: ( 1 ) STUS. BELLARMINUS. (2) I-II, q. 106, a, 3. (3) STUS. AUGUSTINUS, De nat, et yrat., c. 5, n, 5; PL., 44, 250.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz