BCCCAP00000000000000000000548
460 DE GRATIA CHRISTI, th. 23, n. 595 docet Ripalda quod facienti quod est in se per vires naturae, Deus non denegat gratiam supernaturalem, quia lege quadam divina decreverit Deus concurrere ad omnes actus naturaliter bonos cum gratia entitati– ve supernaturali (2). Haec sententia certo differt a Pelagianismo et Semipelagianismo, quia ínter actum ethice bonum et collationem gratiae supernaturalis nullam ponat rationem meriti; collationem gratiae supernaturalis ad– mittit consequentE:r ad legem divinam, qua Deus decrevit omnes actus moraliter bonos elevare ad ordinem supernaturalem. Sententia Vasquezii.-Etiam Vasquez propriam habet lmjus axioma– tis interpretationem, quae sicse habet: Facienti quod est in se per gra– tiam cogitationis congrnae, Deus non denegat gratiam (3). De hac sententia nihil aliud est dicendum praeter ea quae in thesi secunda dicta sunt; cogitatio enim congrua est aliquid naturale, ac proinde naturae qua tali debitum; si autem inter ipsam et collationem gratiae supernaturalis exigentiam ponis et proportionem, incidís in ipsissimum errorem Pelagii. Sententia Suarezii.-Sententia Suarezii, quam omnes fere theologi se– quuntur (4), est haec: quod facienti quod est in se per vires naturae, Deus non denegat gratiam; haec sententia etiam nobis placet, quare ad meliorem ipsius intelligentiam sequentia notare oportet: 1. 0 Dicimus quod si aliquis facit per vires naturae id quod est in se, Deus ei non denegabit gratiam supernaturalem; non quidem quia in ac– tibus naturalibus aliqua sit ve1 mínima ratio meriti; non quia per ac– tus mere naturales possit quis sese positive praeparare ad gratiam, sed quia qui talia facit, removet omne impedimentum acl collationem gra– tiae; non enim positive praeparatur, sed negative, quatenus per adim– plet10nem legis naturalis tollit omne quod obstare potest collationi gra– tiae, nempe peccatum mortale. 2. 0 In hac sententia non excluditur gratia medicinalis, illa scilicet quae daretur ut horno adimpleret mandata; quia tamen gratia medici– nalis est mere naturalis, ille qui ea fuisset adjutus, faceret quod est in se per vires naturae, gratia medicinali adjutas. 3. 0 Ratio autem cur Deus non denegaret gratiam supernaturalem ei qui sesP negative praepararet, desumenda est ex voluntate Dei sal– vandi omnes omnino homines; cum enim Deus viJit salutem omnium hominum, cumque nullum in casu inveniatur impedimentum ad collatio– nem gratiae, cumque tandem nemo possit venire ad salutem sine gra– tia supernaturali, Deus conferret gratiam; secus non possemus dicere Deum velle salutem omniurn hominum (5). (2) RIP,\LDA, De ente s1ipernat., disp. 20, sect. l. (3) In I-II, disp. 189, c. 16 ,n. 144, et in I, disp. 91, a. 16. (4) SuAREZ, De auxiliis, lib. 3, c. 2, § 3; De gratia, lib. 4, c. 12, n. 15; MAZZELLA, op. cit., n. 835; VAN DER MEERSCH, OP. cit., n. 89; HUARTE, op. cit., n. 95 sqs.; BERAZA, OP. cit., n. 390; LERCHER, OP. cit., n. 301 SQS. (5) Quo sensu fuerit hoc axioma ab antiquioribus intellectum, non una est apud theologos sententia; sic LEssrus putat omnes fere Theologos anterio– res intellexisse de faciente quod est in se viribus naturalibus (De gratia etticaci, appendix, ad c. 10, 20); PALMIERI tamen id non admittit (De gra– tia divina ( 1885), 297-310); Sc,nFFINr, e contra, dicit theologos scholasticos axioma intellexisse de praeparatione ad gratiam sanctificantem per motio– nes interiores gratlae (Tract. De gratia divina (1901), 542-545).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz