BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATUITATE GRATIAE, th. 23, n. 594-595 459 Videas igitur cur stus. Cyprianus possit christifideles arguere, di– cendo: «In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est» _(11). 594. Scholion III: Utrum horno lapsus possit saltem negative sese disponere ad suscipiendam gratiam.-De hac re non parum controver– titur inter theologos; nam sunt aliqui, ínter quns Stus. Thomas, Bañez, Billuart, Salmanticenses, et generatim thomistae (12) qui negant ta– lem dispositionem negativam admitti posse; Deus enim omnibus infi– delibus dat gratiam saltem remate sufficientem; si horno huic grat,iae consentit, Deus aliam gratiam Ei conferet, qua perveniat ad fi.dem et ad justificationem. Si vero his gratiis non consentit, neque perveniet ad fi.dem; sed ideo est quia primam gratiam neglexit. Sunt vero alii, inter quos Suarez, Lessius, Molina et generatim theologi e Societate Jesu (13) qui hanc dispositionem negativam mere naturalem admittunt, in quantum scilicet si horno infidelis removeat im– pedimenta pEr observantiam mandatorum legis naturalis sicque peccata vitet, Deus infallibiliter gratiam ipsi dabit; dispositio tamen naturalis negativa non est nisi conditio negativa, qua posita, Deum gratiam con– feret propter voluntatem suam salvificam universalem. Hoc tamen non impedit quominus Deus aliis indispositis gratiam etiam conferat, si VE– lit eam dispensare; Deus igitur gratiam dat omni non ponenti obicem, sed non soli; interdum, enim, gratiam fidei dat illis qui obicem ponunt. Haec sententia in triplici veritate fundatur; in voluntate salvífica Dei universali, in potentia hominis faciendi aliquos actus mere hones– tos, et in eo quod, juxta Sacram Scripturam, Stus. Paulus dicat se mise– ricordiam Dei consecutum fuisse quia, ignorans, aliqua fecit in incredu– litate: «Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans f eci in incredulita– te» _(14). 595. Scholion IV: De axiomate: Facienti quod est in se, Deus non denegat gratiam.~Celeberrimum hoc axioma diverse a diversis theolo– gis interpretatur; quare nos in praesenti nihil aliud faciendum cense– mus quam praecipuas ipsius interpretationes fideliter referrE. Et primo quidem occurrit: Sententia Sancti Tho:ínae.-Stus. Doctor proponit quaestionem de illo qui excitatus per gratiam facit id quod est in se; unde tune quaerit: utrum facienti quod est in se, per vires scilicet gratiaE, Deus deneget gratiam; solutio est in promptu, nec ullam continet diffi.cultatem, quan– doquidem eo fine moveat Deus hominem ut ei conferat gratiam; quare facienti quod est in se per vires gratiae, Deus non denegat gratiam (1). Sententia Ripaldae.-Conformiter ad suam doctrinam de lege divina concurrendi ad omnes actus ethice bonos cum auxilio supernaturali, (11) (12) (13) (14) (1) Testimoniorum, 3, 4; PL., 4, 't34. STUS. THOMAS, in II, d. 28, q. 1, a. 4; BAÑEZ, in II-II, q. 10, a. 1, dUb. 2, BrLLUART, De gratia, dls. 3, a. 7; SALMANTICENSES, De gratia, d. 3, dub. 7; HUGON, De gratia, q. 2, a. 5 SUAREZ, De gratia, 4, 15; LESSIUS, De gratia ·efficaci, c. 10; MoLINA, Con– cordia, q. 14, ª· 13, d. 10; BERAZA, OP. cit., 384 sqs.; SThS., De gratia. n.. 107.; LERCHER, op. cit., n. 301-310. I Tim., 1, 13. I-II, q. 109, a. 6, et q. 112, a. 3; ita etiam STUS. BONAVENTURA, in II Sent., dist. 28, a. 2, q. 1; VALENTIA, in I-II, disp. 8, q. 4, p. 2; STUS. BELLARMINUS, De gratia et lib. arb., lib. 6, c. 6; BILLUART, diss. 3, a. 7; BILLOT, op. cit., th. 13, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz