BCCCAP00000000000000000000548
458 DE GRATIA CHRISTI, th. 23, n. 592-593 per talem orationem gratiam supernaturalem conferre, non quidem ex vi impetrationis, sed ex sola sua misericordia; in qua certo non laede– retur gratuitas gratiae. Dicimus igitur orationem naturalem de facto nihil E:fficere in ordine ad collationem gratiae supernaturalis. Haec doctrina est definita in Conc. Arausicano, in qua dicitur quod gratia non confertur naturaliter «orantibus..., petentibus, quaerentibus, pulsantibus» (1). Et «si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, ... con– trarium docet Sacrae Scripturae» (2). Ut igitur aliquis Deum per orationem invocet, gratia Dei indiget. Ad rem Stus. Augustinus: <<Ubi intelligimus et fioc ipsum esse donum Dei, ut veraci carde et spiritualiter clamemus ad Deurn. Attendant ergo quomodo falluntur qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaermnus, pulsemus» .(3). Caeterum haec doctrina satis constat ex his quae supra dicta sunt ubi de «initiurn fidei», th. 5.ª; petitio salutis seu oratio, est donum Dei; hinc vides quam certa sint illa verba Sti. Pauli dicE:ntis: «Deus est, enim, qui operatur in vobis et velle et perficere» (4). 593. Scholion II: Utrum homo lapsus possit suis viribus naturalibus sese positive disponere ad gratiam.-Cum dispositio nihil aliud sit quam certa proportio sive aptitudo subjecti ad aliquid recipiendum, quaeri– tur utrum horno lapsus possit suis viribus naturalibus et per actus suos liberas honestos sese praeparare ad gratiam recipiendam. Haec dispositio esse potest duplex: positiva scilicet et negativa; ne– gativa consistit in remotione impedimentorum ad formam suscipiendam: positiva vero, in quadam idoneitate quae adveniret subjE:cto in ordine ad hanc formam potius quam ad aliam recipiendam. De hac ultima dispositione loquimur in Scholion, et ideo dicimus hominem lapsum non posse suis viribus naturalibus sese positive dis– ponere ad gratiam primam recipiE:ndam, ita ut neque dispositio habita exigat gratiam (dispositio exigentiae) neque lex aliqua divina existat vi cujus taliter disposito gratia conferatur (dispositio legalis) potius quam alii non disposito. Uti patet, haec doctrina continetur in Sacra Scriptura ubi dicitur nos in negotio salutis nihil posse sine gratia _(5), ipsum initium salutis esse a Deo (6); quae omnia essent falsa si horno peccator posset suis vi– ribus naturalibus positive sese disponere; in Sacra Scriptura etiam constat Deum quandoque gratiam conferre male dispositis (7). Haec doctrina in Conc. Milevitano continetur quando dicit omnia quibus horno ab initio fidei in Deum tendit, Deum habere auctorE:m (8) et in Arausicano: Deum non exspectare voluntatem nostram, sed hanc voluntatem a Deo praeparari (9), et in Tridentino: saltem proximam dispositionem provenir€: non ex naturae viribus, sed ex gratia praeve– niente _(10). (1) DENZINGER, 179. (2) DENZINGER, 176. (3) Journel, 2006. (4) Ad Phil., 2, 13. (5) Joan., 15, 5. (6) Joan., 6, 66; II ad cor., 3, 5. (7) Ad Rom., 10, 20. (8) DENZINGER, 134-135. (9) DENZINGER, 177. (10) DENZINGER, 813,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz