BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATUITATE GRATIAE, th. 23, n. 589-592 457 eos? Nihil in eis invenis, unde salves, et tamen salvas. Gratis das, gra– tis salvas. Omnia merita praecedis ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes» (19). 590. Ratione theologica. a) Scimus quod inter actus et finem adesse debet proportio. Atqui inter actum naturalem, etsi excellentis– simum et m suo ordine p€rfectissimum, €t saluwm, nulla €St nec adesse potest proportio. Ergo prima gratia est omnino gratuita, nec ullo modo d€betur m€ritis naturalibus. b) Scimus hominem nihil posse in ordine ad salutem sine gratia Dei. Atqui hcc essct falsum, si horno per merita naturalia jus acquire– ret acl gratiam. Ergo prima gratia propter m€rita naturalia non datur. e) Scimus voluntates humanas gratia Dei praev€niri. Atqui in sen– t€ntia contraria voluntas humana pracveniret gratiam Dei. Ergo haec S€ntentia {'st falsa. 591. Objcctiones.--Si Deus non respicit opera naturalia, sed indiscriminatim isti concedit gratiam, illi vero negat, est acceptor personarum; concedendum igitur est operibus naturalibus aliquod meritum, saltem de congruo; sic enim omnia sibi co– haerent, et a Deo semel pro semper acceptionis personarum nota removetur. Respondeo: Haec est objectio quam toties proposuerant Semipelagiani quamque toties invicte refutaverant Patres; at bene consideres, quaeso, agi in casu de con– cedendis donis gratuitis. Jamvero in collatione istorum clonorum non attenditur accep– tio personarum; quare Deus dando huic plus quam alii, non est acceptor persona– mm ; nihil enim debet ei cui gratiam denegat; immo multa invenit, ut superius dicebat Stus. Augustinus, ut gratiam deneget. «Non est vitium acccptionis pcrsonarum, ait el. Mazzella, nisi ubi est obligatio justitiae. Solus cnim qui tenetur omnibus dare et uni dat potius quam altcri, accep– tor personarum censetur. Deus autcm ex justitia non tcnetur dare auxilia superna– turalia r1ratiae. Unde cwn Sto. Augustino dicimus: Non est acccptio personarum, ubi non est iniquitas; non cst iniquitas ubi quis donat cui vult, sed neminem frau– dat: scilicet quia non ncgat quod dcbet, sed cui vult, donat quocl non debctll (20). Deus onmibus dat id quocl est remate vel proxime sufficiens ad salutem, sicut in thesi sequemi probandum restat; quod autem huic plus quam illi donet, quod autem hunc, non vero illum ad se trah,it, quod autem lrnnc infidelem potius quam illum efficaciter convertat, quod denique hunc peccatorem potius quam illum effi– caciter vocet, mysteria sunt nobis impenetrabilia, quae frustra omnino conamur pa– tefacere. Id quod nos dicere possumus est, quocl haec omnia aliaque hujusmodi non sint arbitrarie disposita, nec caeco instinctu electa. «Deus cnim omnes lwmines vult sal– vos fieri et ad cgnitionem venire: ipse elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut esscmus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate ... » (21). 592. Scholion I: Utrum oratio naturalis valeat gratiam Dei impetra– re.-Quaeritur in praesenti utrum oratio naturalis, considerata tamquam humilis confessio propriae misertae et in quantum talis, possit movere misericordiam Dei erga misEriam deprecantis, in ordine ad conferendam gratiam supernaturalem. Animadvertendum est quaestionem praesentem agitari de facto: utrum scilicet de facto Deus moveatur ad conferendam gratiam super– naturalem per simplicem orationem naturalem, nam per se posset Deus (19) Cfr. Journel, 1452, 1473, 1974, 1981, 2005... (20) MAZZELLA, op. cit., pag. 545. (21) Ad Eph., 1, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz