BCCCAP00000000000000000000548
456 DE GRATIA CHRISTI, th. 28, n. 588-589 «Non vos me elegistis, sed ego elegí vos» (15). «Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos» (16). «Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos» ( 17). Argumentum speciale ex Epístola ad Romanos: In prima parte hu– jus epistolae, quae tota .est dogmatica atque versatur circa salutem messianicam omnibus necessariam, haec est ipsius idea fundam-entalis: quod gratia Dei nemini debeatur, nec Jufüteis nec Gentibus; non illis, quia in peccatis manent obcaecati; non istis, quia sub ira Dei sunt cons– tituti. Et postquam hanc ideam multis modis comprobav-erit Apostolus, ro– boraverit et usque ad satietatem fere inculcaverit, venit ad c-eleberri– mum caput IX, in quo, agens de temporali reprobatione Judaeorum, 0111- nia complectitur omniaque graphice exponit; credebant E:nim Judaei omnes, qui ex Abraham d-escendebant, filias quoque esse Abrahae; cum autem promissiones Abrahae ejusque semini factae fuissent, filias pro– missionis omnes sese credebant. - Absit, respondet Stus. Paulus, nam illi soli sunt filii Abrahae qui €umdem spiritum habent eamdemque vo– cationem; vocatio autem Dei secundum electionem est, cujus exemplum exstat in Jacob et in Esau, qui antequam aliquid boni vel mali egissent, a Deo dilecti vel non dilecti fuere. «Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae; neque qui semen sunt AVrahae, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen; id est, non qui filíi carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine» ( 18). Nec opus est ut in his probandis immoremur, quandoquidem thesis nostra tota contineatur in thesibus contra Pelagianos et Semipelagia– nos; ibi multa invenies quae ad thesim praesentem intelligendam non parum juvant. 589. Ex Patribus.---Hanc doctrinarri Patres late pertractasse ex con– troversia contra Pelagianos et Semipelagianos satis constat; id enim ip– sum in omnibus conciliis contra ipsos coadunatis; id in omnibus eorum scriptis et concionibus ad populum habitis propugnaverunt, ne secus redemptio Christi et gratia Christi et meritum Christi prorsus evacua– rentur. Stus. Augustinus id ipsum enixe p-er totam suam vitam streEue smtinuit: quod gratia Dei non secundum merita nostra detur. «Satis clilucide ostenclitur... gratiam Dei non secundum merita nos– tra ciari, sed donari secundum ipsius secretissimam, eamdemque justi– tissimam, sapientissirnam, beneficentissimam voluntatem.» Immo exprnsse ab operibus naturalibus quamlibet rationem meriti aufert: «Gratia praecessit meritum tuum; non gratia ex merito, sed me– ritum ex gratia. Narn si gratiam ex merito emisti, non gratiam accepisti. Pro nihilo, inquit, salvos facies eos. Quid est: pro nihilo salvos facies (15) .Toan., 15, 16. (16) J .roan., 4, 10. (17) Ibicl., 4, 19. (18) Cfr. totum caput IX ad Romanos.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz