BCCCAP00000000000000000000548

______ DE GRATUITATE GRATIAE, th, 23, n. 587-588 455 Conc. Arausicano: «Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus; et pastea per Dei miseri– cordiam adjuvarnur, sed, ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et arnorern sui prius inspirat, ut et baptisrni sacramenta fide– liter requirarnus, et post baptismurn curn ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possirnus. Unde manifestissimurn credendurn est quod et illius latronis, quern Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii Centurionis, ad quern Angelus Domini missus est, et Zachaei, qui ipsurn Dorninum suscipere rneruit, illa tarn admirabilis f ides non fuit de natura, sed divinae largitatis donurn» (6). Concilio Tridentino: «Si quis dixerit horninem suis operibus, quae vez per hurnanae naturae vires, vez per legis doctrinam fiant, absque divina per Jesurn Christum gratia posse justificari coram Deo, a. s.» (7). «Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adjutorio hominern credere, sperare, diligere, a1J,t poenitere posse, sicut oportet, ut ei justíficationis gratia conferatur, a. s.» ( 8). Ex his igitur testimoniis abunde constat primam gratiam effectum esse misericordia-e et liberalitatis divinae, nihilque proinde in operibns mere naturalibus inveniri quo Deus moveatur ad illam concedendam; his etiam canonibus continetur nullum meritum adess-e nec de condigno nec de congruo relate ad gratiam; quare, cum plures adfuissent theologi quibus meritum de condigno ab operibus naturalibus fuisse exclusum vid•eretur, non vero meritum de congruo, optime scribere potuit c. Be– raza: «Qui canones si bene perpendantur, non capio quomodo possit esse vel minirna ratio dubitandi quin Concilium excludat omne meritum, non solurn condignurn, sed etiam congruum» (9). 588. Probatur ex Sacra Scriptura.- Doctrina in Sacra Scriptura evidens et omnibus viis manifesta est haec: quod misericordia ejus praeveniat nos, quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro, quod illi qui sunt justificati, justificationem acquisierunt per gratiam Dei, quod gratia Dei sit ctonum... etc. Jamvero haec omnia essent falsis– sima si in operibus viribus naturae factis adess-et aliqua vel mínima ra– tio meriti de condigno vel de congruo. Ergo... · Prob. majar.: «Misericordia tua praeveniet me» ( 10). «Quis prior dedit illi et retribuetur ei?» ( 11). «Quis enim te discernit? Quid autern habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?» (12). «Gratia enim Dei estis salvati per fidern; et hoc non ex vobis. Dei enim donum est; non ex operibus ut ne quis glorietur» (13). «Igitur non volentis neque current_is, sed mt.serentis est Dei» (14). (6) DENZINGER, 200 et 176-179. (7) DENZINGER, 811, 797, 801. (8) DENZINGER, 813. (9) BERAZA, OP. cit., pag. 331, (10) Ps. 58, 11. (11} Ad Rom., 11, 35. (12) J ad Cor., 4, 7. (13) Ad EPh., 2, 8. (14) Ad Rom., 9, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz