BCCCAP00000000000000000000548
454 DE GRATIA CHRISTI, th. 23, n. 585-587 dignitas moralis operis talis est ut compensationem exigat, et quidem quoad aequalitatem; ponit •enim in operante jus stricte dictum ad prae– mium. Uti patet ratio meriti stricto sensu in merito de condigno .in– venitur. Nec de congruo. Meritum de congruo hahetur quando valor operis in obsequium alterius facti. aequalis non est praemio, sed tamen potest allicere animum benevolum praemiantis in ordine ad conferendum ali– quod praemium; congruum enim est et valde decens ut ille in cujus obsequium opus peractum fuit, praemium aliquod reddat. Sed not'.l hene quod meritum de congruo nihil ponat in operante, sed tantum in •eo qui praemium reddit, non tamen obligationem, sed quam– dam decentiam qua moveri potest ad pra€mium elargiendum. 586. Adversarii. -Sunt: a) Pelagiani, quorum hoc erat effatum ex– tra omnem controversiam admissum: «Gratiam Dei secundum merita nostra dari», secundum merita naturae, non gratiae quam non admitte– bant; admittebant proinde in operibus naturalibus talem ad gratiam su– pernaturalem proportionem, ut dicerent in illis meritum inveniri de condigno, ita ut Deus non posset non dare gratiam propter bona opera mere naturalia (3). b) Semipelagiani admittebant in operibus naturalibus, seu viribus naturae peractis, meritum de congruo, et in hoc a Pelagianis differe– bant. «Dicimus, ait Cassianus, secundum Salvatoris sententiam dari qui– dem petentibus, aperiri pulsantibus, et a quaerentibus inveniri; sed petitionem et inquisitionem nostram non esse condignam, nisi miseri– cordia Dei id quod petimus dederit, vel aperuerit quod pulsamus, vel illud quod quaerimus fecerit invenire. Praesto est namque, occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia con– ferenda» (4). Prae oculis igitur semper habeas undenam error semipelagianus or– tum habuerit: ex eo videlicet quod vellet quaestionem solvere de voca– tione fidelium ad fidem; dicebant enim Deum, ne personarum acceptor esset, gratiam dare pulsantibus, quaerentibus, vocantibus, ita ut ex ope– ribus, viribus naturae peractis, sumendum foret quod isti perveniant ad fidem et salutem, illi vero in infidelitate permaneant. c) Plures alii Theologi Scholastici citantur a Ripalda inter adver– sarios nostrae theseos; defenderent enim, juxta ipsum, quod opera na– turalia mereantur de congruo gratiam supernaturalem; attamen forte non bene eorum mentem intellexit praeclarus theologus: videntur enim, saltem multi, loqui de praeparatione ad gratiam habitualem, et dicunt peccatorem posse se praeparare sine gratia (scilicet habituali) ad gra– tiam habitualem; in quo, uti patet, nulla est vel minima erroris sus– picio (5). 587. Censura--Quod operibus mere naturalibus nulla competat ra– tio meriti nec de condigno nec de congruo, est de fide definitum in Con– cilio Arausicano et Tridentino: (3) PELAGIUS, Epist. ad Demetriadem, PL., 33, 1099. (4) De caenobiorum institutis, lib. 12, c. 14; PL., 49, 448. (5) BIEL, in II Sent., dist. 28, q. un., a. 2, concl. 1; RIPALDA, De ente superna– turali, dist. 17, s. 1, n. 1-3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz