BCCCAP00000000000000000000548
22 DE VERBO INCARNATO, th. 2, n. 25-26 Nota. bene II: Ex dictis etiam colligi potest quam periculosum sit id quod habet el. Tanquerey relate ad eos qui Jesum «F'ilium Dei» appel– larunt; dicit enim ipse: «Plerosque (Judaeos) ... vim hujus appellatio– nis non perspexisse, immo probabilius multi hoc nomine nihil signifi– care volebant nisi eximiam ejus sanctitatem aut dignitatem messiani– cam'I> (41J. Istam affirmationem gratuitam esse et omni fundamento historico et theologico carentem, nemo est qui non videat, praecipue si atten– dat ad argumenta superius allata, in quibus invir,te probavimus hanc appellationem «F'ilius Deh significasse filiationem naturalem, numquam vero eximiam sanctitatem aut dignitatem messiauicam. Certe non ex omnibus locis, in quibus haec appellatio apparet, ar-– gumentum pro divinitate Christi confici potest, 1 1 .on tamen quia haec appellatio sit dubia, absit, sed quia ex contextu solo conclusionem apo– dicticam erucre non possumus; sic e. g. quando Centuria exclamat: «Vere F'ilius Dei erat iste» (42). Card. Franzelin his verbis finem imponit suae non satis laudandae hujus rei demonstrationi. «Haec certe omnia simul sumpta ita comparata sunt, ut quod ajunt (Sociniani) de vulgari usu et de sYnonima nominum Christus et Filius Dei, penes eos quoque Judaeos qui Christum exspectabant merum ho– minem, manifesto falsum esse demonstrantl> (43). IIL-PROBATUR THESIS EX EPISTOLIS SANCTI PAULI ET EX EVANGELIO IV SANCTI JOANNIS. THESIS 2.ª: Jesum Christum csse Deum verumque I<'ilium Dei naturalem ex testimoniis Sancti Pauli et Sancti Joannis Iuculentissime pro– batur. Pars l.ª: Jesum Christum esse Deum probatur ex testimoniis Sancti Pauli. 26. Status quaestionis.- Quod Ecclesia prima.eva confessa sit fidem in Christum Deum, facturo quoddam historicum -est quod negari nequit quin simul omnia illius temporis documenta t.um r-eligiosa tum profana penitus negentur. Rationalistae tamen et Modernistae, caeterique omnes divinitatem Christi r-ejicientes, istius facti sequentem dare solent explicationem: Je– sus numquam dixisset se esse Deum, nec umquam attributa divina sibi ipsi attribuisset; Sanctus vero Paulus, qui vehementi amore afficieba– tur erga Jesum, praedicasset Jesum Nazarenum vere esse Deum, po– pulusque christianus simpliciter et sincere id crediáisset; hinc quando :¡ynoptica scripta sunt (post 20 vel 30 annos post mortem Christi), illa fides esset universalis in iis qui nomine christianorum appellabantur. Evangelistae igitur scripsissent ea omnia qua-e sub influxu doctrinae (41) TANQUEREY, Syncpsis Theologiae Dogm., pag. 620. (42) Mt., 27, 54. (43) FRANZELIN, op, cit., pag. 24.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz