BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVINITATE CHRISTI, th. 1, n. 24-25 21 Sed praeterea tuto jure negari potest talis dependentia, nam in Eccl. oratio est valde prolixa, dum in hoc loco duo.,; tantum comprehen– dit versículos. 24. Argumentum.-Christus in hoc loco eamdem sibi attribuit scien– tiam, ac proinde eamdem essentiam, quam habet Pater. Atqui Pater est Deus. Ergo et Christus est ,ejus Filius naturalis. In hoc tExtu affirmatur cognitio mutua et 17erfecta Patris et Filii, quam alii habere nullatenus possunt; nam nemo no-dt Patrem nisi Fi– lius et cui voluerit Filius revelare; unde si aliqui cognoscerent quid sit Pater, hoc non haberent ex cognitione propria, sed ex revelatione. Ex hoc apparet quod ad cognoscendum Patrem, requiratur, ex parte cognoscentis, facultas divina, -et viceversa ad cognoscendum Filium. Jamvero si Filius habet hanc facultatem cognoscendi PatrBm, et quidem cognitione propria et non participata, sequitur quod ipse non sit mera crea tura: Filius igitur ponitur in eadem linea ac P'ater sub utroque r-es– pectu, sive ex parte scientiae, sive ex parte essentiae. Iste textus tam clarus est tamque obvius, ut merito ab aucforibus Ioannaeus app-elletur; nihil mirandum si ab acatholicis tamquam spurius totis viribus rejici velit; propter ejus maximum momentum aliquid im– morandum est in ejus interpretatione. 1. 0 ) Textus interpretari nequit de filiatione theocratica.-Verum est quod haec filiatio cognosci non possit nisi per revelationem, utpote p-en– dens a libera Dei voluntate; sub hoc enim respectu valeret id quod di– citur in textu d·e cognitione Filii per rev-elationem. Sed si Christus ess-et hoc sensu filius Dei, non adess-et parallelismus Pat!'em int-er et Filium; ipse non cognosceret Patrem, nec Pater tantum capax esset cognoscendi Filium. Praeterea si sermo esset de filiatione theocratica, cognitio quam ha– beret Filius, non esset propria, sed per revelationem comparata. Jam– vero in textu apparet quod Filius habeat cognitioneín naturalem ei cm– mino propriam. Ergo textus allatus intelligi nequit de filiatione theo– cratica. 2. 0 ) Textus interpretari nequit de filiatione ad<1ptiva per gratiam sanctificantem.-Ratio est quia neque in hoc casu servaretur praedictus parallelismus quoad cognoscere et cognosci, nam filius adoptivus, qua talis. nec habet nec hahere potest eamdem cognitionem ac habet Pater de eo; nam Patrem cognosceret, aut per revelationem, aut, si est in termino, per visionem intuitivam; sed in neutro casu cognosc€ret Pa– trem adaequate. 25. Nota bene I: Ex dictis intelligi datur qnid sibi velint verba praecedentia: «Omnia mihi tradita sunt a Patre meo'). Sensus est iste: Ego sum Patri omnino aequalis, sed omnia quae habeo, ab ipso sunt accepta, tota scilicet scientia totaque natura divina. Innuitur igitur in praesenti loco communicatio Patris per generationem ab aeterno in sinu Patris, ut in Tractatu de Deo Trino late exponitur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz