BCCCAP00000000000000000000548
20 DE VERBO INCARNATO, th. 1, n. 22-23 accusaretur ut blasphemus, necesse erat ut Judices hanc attentationem contra Deum viderent in verbis Christi. 22. Objectiones contra hoc argurnentum.-Dicitur in Deuteronomio quod falsus propheta interfü:iatur (38). Ergo Christus potuit, damnari ad mortem propter munus quod sibi falso attribueret. Respondeo: Dist. antec.: Poterat et debebat juxta Deuteronomium interfici tanz,.. quam falsus propheta, concedo; tamquam blasphenms, nego. Contradist. conseq.: Si Jesus sibi falso attribueret munus Messiae, poterat inter– fici tamquam falsarius, concedo; tamquam blasphcmus, nego. Instant: Sed in illo iniquo, et omnibus modis injusto Concilio formalitates judi– ciales servatae non sunt, ideoque poterat etiam Jesus damnari tamquam blasphemus, etsi omnino injuste, quamvis tantum sibi attribueret munus 1\1essiae; alía tune injus– titia injustitiarum cumulo superadderetur. Respondeo: Ex judicio injusto nihil sequitur contra nos; etsi nulla omnino for– malitas judicialis servata fuisset, poterant Judices recte intelligere quid Christus affir– mabat, poterantque suam mentem declarare, dicendo Christum blasphemasse, quia sibi attribuebat attributa divina. Instant: Sed Christus, dicunt, non dixit se esse Deum, nam ipse ita ait: «Vos dicitis quia ego sumll, id est, ego nihil affirmo de meipso, vos utique dicitis quia ego sum Deus. Respondeo: Hanc instantiam nullam vel veritatis umbram habere; cur ergo poe– na mortis damnatur?, et quidem tamquam blasphemus'? Cur indignati Judaei vesti– menta sua scindunt? Audias iterum Stum. Joannem: <cDebet mori quia filium Dei se fccitl> (39). 5.º) A1·gumentum ex textu sic dicto Joannaeo: <,Omnia mihi tradi– ta sunt a Patre meo. Et nema novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare» (40). 23. Nota bene circa genuinitatem istius Ioci.-Tota retro Tradit!o christiana, omnos Codices, Versiones, citationes, etc., hunc textum una– nimiter tradunt. Ergo iste textus admittendus est tamquam genuinus. Haec verba suntne ivsius Cbristi, an Evan~elistae?-Ratio istius quaesiti est hace: quia thesis nostra probatur ex testimonio ipsius Chr.is– ti; si igitur probaretur hoc testimonium non fuisse ab ipso Christo prolatum, non deberet poni in hoc loco. Loisy intendit probare hunc textum non esse ipsius Christi, sed Evan– gelistae; praecipua ejus ratio est dependentia quam iste textus habe– ret relate ad librum Eccl., c. 51, qui ita incipit: «Confiteor tibi, Pater ... 1> Si ita est, ait ipse, textus allatus non est historicus, sed ab evangelista confectus. Respondeo: Quaenam est Logica, Prínceps Modernistarum? Ex eo quod iste textus aliquam dicat dependentiam relate ad locum praecita– tum, sequitur fortasse quod textus non sit ipsius Christi? Nonne Christus, quem tu merum hominem aestimas, vere doctus et familiaris in Sacris Litteris apparet? Nonne ipse Christus Pharisaeos, Sadducaeos, Scribas et Legisperitos, quando vult et quomodo vult, s·~mper et in omnibus invicto confutat? Ergo confitearis necesse est Christum potuisse sua verba incipere sicut Sirach in Eccl.; non indo sequitur illa verba non esse ipsius Christi. (38) Deut., 18, 20. (39) Joan., 19, 7. (40) Mt., 11, 25-27.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz