BCCCAP00000000000000000000548
16 DE VERBO INCARNATO, th. 1, n. 14-17 tum nomini Messiae, minime vero significat Christum esse verum et na– turalem Dei Filium» (18). Ex hac igitur ctamnationc sequitur quod in aliqmbus locis ha-ec vox «Filius Deh significet Christum -esse Deum et verum Filium Dei .natu– ralem. b) Quia ex ipso modo loquendi ipsius Christi clare omnino colligitur suam filiationem non esse identicam cum a1iorum filiatione; e. g. quan– do in eodem sermone loquitur de Patre, sedulo distinguit inter Patrem meum et Patrem vestrum, ita ut alii dicere debeant: Pat'er noster, numquam vero ipse. «Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis ... » (19). «Et ego mitto promissum Patris mei... » (20). Discipuli, e contra, ita debent orare: «Pater noster. qui es in cae– lis .. .» (21). Ergo sine dubio convenit Christo quaedam filiatio omnino specialis, nullo modo confundenda cum filiatione aliorum. 15. Nota bene.-Ex dictis facile etiam rejicitur generalis objectio So– ci.nianorum aliorumque modernorum, secundum quos haec appellatio <<Filius Dei», tempore Jesu Christi, nihil aliud significaret quam dignita– tem Messiae, non aliter ac «filius David», vel <<Re.1; Israel». Unde ex eo quod Christus in evangeliis appellaretur Filius Dei, dicebant ipsi, con– cludi potest et debet ad ejus messianitatem, non vero ad ejus divini– tatcm. Praeter rationes superius allatas, addas seq1;entes: primam: Si appellatio <<Filius Dei» nomen erat vulgatissimum ad designandum Mes– siam, cur Pseudo-prophE:tae numquam illud usurpaverint ad suam dig– nitatem demonstrandam? Secundam: Statim ac Jesus dicit de se ipso quod est «Filius Dei» coram Synedrio, omnes ad unum eum accusant blasphemia. Ergo mani– festum est quod tempore Jesu Christi haec appellatio «Filius Dei» sig– nificabat veram et strictam filiationem, non vero dignitatem Messiae. lC.-DETERMINATUR QUALIS SIT ISTA CHRISTI FILIATIO IN ALIQUIBUS TEXTIBUS SYIWPTICORUM. l.º) In confessione Sti. Petri: «Tu es Christus Filius Dei vivi» (22). Qnaeritur utrum Stus. Petrus in hoc loco confessus fuerit messianita– tem Christi, an ejus filiationem naturalem. 17. Sententiae: a) Rationalistae: Textus non est genuinus sed interpollatus. Ergo nulla fieri debet ulterior quaestio de eju:. sensu. b) Modernistae: Petrus affirmat messianitatcm, nullo modo filia– tionem naturalem Christl. (18) DENZINGER, 2030. (19) Le., 22. 29. (20) Le., 24, 49. (21) 111t., 6, 9. (22) Mt .. 16. 16: cfr. H. GuENSER, La confession de Saint Pierre, in EphTheoLov., 4 (1927), 561-57:6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz