BCCCAP00000000000000000000548
DE DIVINITATE CHRISTI, th. 1, n. 13 13 Objectio 3. 0 : Christus ait discipulis suis: Si fidem habueritis, etiam montes trans– ferre poteritis (57). Ergo Christus miracula patrat quia habet fidem, non igitur per propriam virtutem. Respondeo: Fides est causa miracula patrandi, nego; est conditio quatenus Deus ordinario non tribuit hanc potest~tem nisi fidem habentibus, concedo. Ob.iectio 4. 0 : Multa quae usque modo dicta sunt, parum aut nihil probant. Ergo ex eis nullum potest confici argumentum pro divinitate Christi. Respondeo: a) Argumentum non est plene evolutum; remanet enim alía pars sta– tim texenda. b) Sed dico secundo: Si ea quae modo dicta sunt, separatim sumantur, non probant, transeat; si considerentur simul, nego. Objectio 5. 0 : Ex eo quod Christus exigat multa sacrificia, res difficiles, etc., nihil probari potest, quia etiam societas civilis talia postulare solet. Ergo. Respondeo negando paritatem, nam societas non eodem modo ac Christus talia postubt sacrifica; Christus exigit propter se, societas vero vropter bonum commune temporaie... Instant: Sed Christus tamquam dux totius orbis posset haec exigere. Ergo stat diffirultas. RPspnndeo: Nego simpliciter, quia tamquam simplex dux non posset suam seque– lam imponere sub poena aeternae damnationis. Objectio 6. 0 : Christus excludit a semetipso attributum divinum: «Quid me inter– rogas de bono? Nema bonus nisi solus Deus» (58). Ergo Cl1ristus excludit a se ipso bonitatem divinam, quod ídem est ac dicere se non esse Deum. Respondeo: Potius totum contrarium sequitur, nam Christus in hoc loco vult inducere juvenem illum ad ejus divinitatem confitendam; argumentum quod Christus conficit, est hujusmodi: «Cur rne dicis bonurn? Nescis quod si bonum rne appellaris, jam eo ipso vocas me Deum? nam solus Dcus est bonus. Ergo, cwn tu dicis quod ego surn bonus, dici., me esse Deum». Nimis facile adversarius victoriam sibi reportabat ! Objectio 7.ª: Christus excludit a seipso potentiam divinam, nam dicit: «Sedere autem ad de.,;tram vel ad sinistram non est rneum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre rneo)) (59). Ergo idem ac prius. Respondeo: Multae datae sunt hujus loci explicationes, praesertim a Patribus qui contra Arianos scrip.sere; audias nonnullas et diligenter attende Patres convenire in eo quod iste locus minime obstet divinitati Christi, ideoque jam ab initio removere oportet quarr.libet umbram difficultatis. a) Hoc dicit qua hamo, non vero qua Deus. b) Hoc non pertinet ad me, eo sensu quo vos intelligitis, nam vos loquimini de regno temporali. el Potest Christus dicere se non posse dare regnum, quatenus haec aliaque hu– jusmodi per appropriationem tribuuntur Patri, cui appropriantur opera potentiae, proi;identiae, etc. Objectio 8.ª: «De die autem illo et hora nema scit neque angeli neque filius, sed solus Pater» (60). Respondeo: Solutiones acatholicorum: Isti sine ambagibus textum interpretantur de vera Christi ignorantia; ideoque negant ejus scientiam et naturam divinam; aliqui, quamdam naturam omnino specialem in Christo admittentes, dicunt ipsum per assumptionem naturae servi seipsum exinaniisse (Kenosis) et assumpsisse omnes humanae naturae debilitates, ínter quas eminet ignorantia (61), (57) (58) (59) (60) (61) lift., 17, 20; Le., 17. 6. Me., 10, 16; Mt., 19. 17; Le., 18, 19. Mt., 20, 23; Me., 10, 40. .Me., 13, 32. «certains auteurs anglicans appliquent ici leur theorie de la Kenose; le Verbe, en s'incarnant, s'est imposé les Umitations humaines, l'ignorance com-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz