BCCCAP00000000000000000000548

12 DE VERBO INCARNATO, th. 1, n. 12-13 ----------- «Omnis qui reliquerit domum vel fratres ... propter nomen meum, cen– tuplum accipiet et vitam aet.ernam possidebit» (54). f) Sequela Christi est norma et mensura qua omnes homines in ul– timo die judicabuntur: «Venite, benedicti Patris mei: esurivi enim et dedistis mihi mandu– care; sitivi et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus et cooperuistis me; infirmus et visitastis me» (55). «Discedite, maledicti, in ignem aeiernurn; esurzm enim et non de– distis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi potum. Et ibunt hi in ignem aeternum» (56). Notari oportet quod haec omnia Christus exigat propter se: «prop– ter nomen meurn», «propter me», non vero propter alium. Hoc argu– mentum per se solum est p1ane convincens et onrnino apodicticum; nam nullus horno, etsi sanctissimus, potest seipsum constituere centrum ope– rationum religioso-moralium independenter a Deo; a fortiori ejus se– quela non est, nec esse potest, necessaria ad salutem, nec norma, qua mediante, ceteri homines judicentur et mercedem accipiant retributio– nis aut damnationis. 13. Objectiones.-Objectio l.•: Ex potestate miracula patrandi non potest pro– bari divinitas Christi, nam etiam homines miracula patrant, et tamen nemo conclu– dit ipsos esse plus quam simplices homines. Ergo idem dicatur de Christo. Respondeo: Argumentum non procedit ex simplici potestate miracula patrandi, sed ex potestate propria, ipsi Christo intime conjuncta; non rogat, sed imperat. (Cfr. argumentum.) Instant: Sed Christus non patrat miracula pote3tate propria, sed aliena, nam contemporanei Christi ipsum accusabant quia daemones expellebat «in spiritu diabo– li», «in Beelzebu, príncipe daemoniorum»; quod prefecto idem est ac dicere quod daemonia ejiciebat per virtutem diaboli, et non virtute propria. Ergo... Rcspondeo: Et ipse Jesus clare admodum probat se miracula non patrare per virtutem a diabolo ei communicatam, sed in spiritu Dei ... Instant: Unde Christus miracula patrat in virtute Dei, «in spiritu Dei». Non vir– tute propia, nec nomine proprio, sed in virtute Dei. Respondeo: Hoc dicit Christus per oppositionem. ad dicta Pharisaeorum, et sen– sus est iste: Vos dicitis quia ego miracula facio in virtute diaboli, sed ita non est, quia ea facio in spiritu Dei, id est bona intentione, seu in communione cum Deo. Non tamen dicit in hoc loco quomodo miracula patret, an scilicet virtute propria, an virtute ei communicata a Patre; hoc colligitur ex aliis locis. Instant: Sed cum miracula patrat, gratias agit Deo. Ergo... Respondeo: Hoc verum est, nam ipse non agit independenter a Patre; tandem aliquando Christus, qua horno et qua Deus, omnia quae habet per generationem acce– pit a Patre; caeterum quando miracula patrat, non rogat, sed imperat. Praeterea Christus qua hamo debet Patri reverentiam; si autem miracula patrat, debet qua hamo suam erga Deum gratitudinem manifestare. Objectio 2.•: Non invocat Deum cum labiis, sed in corde suo preces effundit, Deum. que deprecatur. Ergo. Respondeo: Quo fundamento impudentes divinitatis Christi negatores talia audent proferre ! Et isti sunt qui titulo «historicorum» ampulosis verbis sibi gloriantur ! (54) Mt., 19, 29. (55) Mt., 25, 34 sqs. (56) Mt., 25, 41.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz