BCCCAP00000000000000000000547

DE SCIENTIA DEI, th. 9, n. 92-93 53 simplices. Jamvero scientia, prout est cognitio certa alicujus veritatis, est op-eratio simplex. Ergo est in Deo scientia, -et quidem formaliter. d) Omnis causa pra-econtinere debet perfectionem quae -est in suo effectu. Jamvero in cr-eaturis a Deo causatis, invenitur perfectio intelli– gendi et sciendi. Ergo et ipsam praecontinet Deus. e) In pra-esenti articulo specialissimam tradit nobis rationem Doc– tor Angelicus, quae tamen non ab omnibus fuit semp-er admissa tan– quam apodictica et probativa (11), estque hujusmodi: Radix int-ellectionis est immaterialitas, ita ut quo magis aliquod ens sit immateriale, magis sit et intellectuale. Jamvero Deus est in sum– mo gradu immat-erialitatis. Ergo et in summo intellectualitatis inve– niri debet. Probatur ex eo quod cognoscentia a non cognoscentibus in eo dis– tinguuntur quod, praet-er formam propriam naturalem, possunt int-entio– nales formas aliarum rerum apprehendere; omnis enim cognitio fit se– cundum quod cognitum est in cognoscente, non certe secundum -esse physicum, sed secundum esse intentionale. Hinc etiam apparet quod natura cognoscentis aliquam acquirit amplitudinem ac veluti extensio– nem, quippe in qualibet cognitione importatur quaedam assimilatio cognoscentis ad rem cognitam; <<propter quod, ait in praesenti loco Stus. Thomat,, dicit Philosophus ... quod anima est quodammodo om– nia» ( 12). Ex quo apparet naturam cognoscentis minus esse coarctatam; cu– jus rei nulla alia assignari potest ratio praeter majorem, quam habet, independentiam a materia prae non cognoscentibus; coarctatio autem forma-e est per materiam; quapropter, quo magis aliquis elongatur a materia, eo magis ,erit intellectualis. Nunc autem, scimus Deum, utpote actum purissimum et simplicis– simum, esse in summo gradu immaterialitatis. Ergo consequens est quod etiam in summo sit gradu intellectualitatis (13). Pars 2.ª: Haec scientia est perfectissima, una et simplicissima, immutabilis et aeterna, independens et infallibilis. 93. Perfectissima.-Haec propositio est etiam de fide definita in Conc. Vaticano (14); et facile ex eo demonstratur quod scientia Dei pla– ne id-entificatur cum essentia divina, ,et proinde ad omnia se extendat, .. Cum essentia divina omnino idem.-Nam secus ess-et accid-ens; s-ed manifestum est quod in Deo non datur accidens, sed omn,es perfectio– nes sunt ipsa substantia divina. «Unde scientia, ait Stus. Thomas, non est qualitas in Deo, vez habritus sed substantia et actus purus» ( 15). (11) Cfr. URP.ABURU, Theodicea, disp. 4, c. l. (12) De anima. lib. 3, c. 9. (13) Cfr. de hoc argumento disputationem in EstEcl., Madrid, abril 1928, jul. 1929, pt, CienTom .. Salamanca, nov. 1928, abril 1929. (14) Cfr. supra, th. 5,a (15) I, q. 14, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz