BCCCAP00000000000000000000547
DE ESSENTIA DEI METAPHYSICA, th. 5, n. 35-37 27 tionem quaeramus in Ipso Deo secundum quam reliqua profluant et di– manen1J. «Quum igítur inter perfectiones divinas, ait De San, quales a nobis concipiuntur, vigeat ardo naturalis praesuppositionis unius ad aliam, eam Dei perfectionem concipimus esse ad instar essentiae in Deo, quae, atten– to ordine naturae, est caeteris prior et ex qua caeterae tanquam totidem proprietates dimanare int 1 elliguntur» ( 1). ·Divisio hujus capitis.-Agemus in duobus articulis: a) De essentia Dei rnetaphysica; b) De Dei attributis. ART. I De essentia Dei metaphysica THESIS 5.•: Deus est ipsum esse subsistens, et in hoc reponcnda est essentia ejus metaphysica. 36. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac thesi qualis sit -essentia Dei metaphysica, seu qualis sit illa divina perfectio juxta quam intelligitur a nobis Deus in suo esse constitui, a caeteris rebus discerni, et ex qua, tanquam a prima radice, oinnes ejus propri-etates et perfectio– nes intelligantur dimanare. 37. Explicatio terminorum.--Essentia est id quo aliquid est id quod est, seu id quo aliquid constituitur in suo esse et gradu definitae reali– tatis ac proinde ab aliis distinguitur. Essentia physica est complexus eorum omnium quae alicui rei in– sunt ut sit id quod est; sic in homine, materia prima et anima rationalis et caetera omnia quae sive ut proprietates sive ut accidentia ei insunt, constituunt ejus essentiam physicam. Essentia metaphysica dicitur ratio illa qua res intelligitur primo in suo esse constitui, a rebus caeteris distingui et a qua orones aliae per– fectiones dimanare censentur. «Essentia vero metaphysice considerata vocatur generatim praedi– catum illud, quod in re concipi possit tanquam primum et nobilissimum et fundamentum omnium proprietatum per quod proinde res illa et in suo esse constituatur et secernat1tr a reliquis» (2). Nos in hac thesi non quaerimus qualis sit essentia physica Dei, quae– nam sint videlicet €lementa illa quae realitatem Dei constituant; sed inquirimus tantum qualis sit essen.tia metaphysica, seu ratio illa secun– dum quam, juxta nostrum modum intelligendi, Deus intelligatur in suo esse primo constitui et ab aliis secerni, €t €X qua reliquae perfectiones censeantur dimanare. ( l) DE SAN. De Deo Uno, pag. 83. (2) URP.ABURU, Theodicea, vol. 7, pag. 271.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz