BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA DEI, th. 4, n. 33-34 25 allquid valere dicendi sunt in quantum factum quoddam universale tes– tantur, sensum videlicet generalem existentiae Dei; ipsa igitur argu– menta sola non probant Deum -existere, sed potius id ipsum pra0sup-• ponunt. Cum haec omnia argumenta, tam metaphysica quam psychoiogica, in Philosophia Naturali seu Theodic-ea satis fuerint exposita, nullam in praesenti loco expositionem instruendam censemus quippe eadem fere repetere deb-eremus (1). 34. Scholion. Num dentur athei.-Athei dicuntur illi qui existentiam Dei negant. Aliqui sunt theoretici seu speculativi, alii vero practici. Practici sunt illi qui, existentiam Dei admittentes, ita tamen vivunt ac si Deus non existeret. Theoretici sunt illi qui existentiam Dei aut ignorant (athei negativi), aut in dubium revocant (athei sceptici), aut dicunt eam non certo de– mostrari posse (athei critici). Quaeritur igitur utrum dentur athei. Respondeo: 1°) Dantur, etiam inter christianos, athei practici, de qui– bus Apostolus: «Confitentur se nosse Deum, factis autern negant» (2). «Multi enirn arnbulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autern et flens dico) inirnicos crucis Christi, quornrn finis interitus, quorum Deus ven– ter est» (3). 2°) Non dantur athei negativi, homines scilicet, usu rationis praediti. qui nnllam habeant de Deo notitiam naturalern, saltem per longum tem– pus; secus sacra Scriptura non diceret homines esse vanos et inexcusa– biles, veritatem Dei in injustitia detinentes, nec Patres dicerent ideam Dei, ut auctoris ordinis naturalis. esse veluti insculptam in cordibus ho– minum, et esse adeo facilem et obviam ut Deum ignorare possint. 3°) Non dantur athei speculativi critici, qui argumentis positivis ita sibi persuadeant Deum non existere ut sine ulla formidine errandi parti negativae adhaereant: «Mentiuntur, ajebat seneca, qui dicunt se non sentire esse Deurn; nam, etsi tibi affirment mterdiu, noctu tamen et sibi solí dubitant» ( 4); et Baco de verulamio: «Nemo deos non esse credit nisi cui deos non esse expedit» (5). (1) De hac re consuli possunt: STus. TH0MAS, 1, q. 2, a. 3; Contr. Gent., lib. 1, e 13, 15 16, 44; De Veritate, q, 5, ª· 2; De Pat., q, 3, ª· 5; JANSSENS, t. 1, pag, 133 sqs.; BILLOT, th. 4; GARRIG0U-LAGRANGE, Dieu.. ., 1 p., c. 3. pag. 226; VAN DER MEERSCH, n. 58 sqs.; HERVE, De Deo Uno, pag, 16 sqs.; FARAGO, De demonstratione metaphysica existentiae Dei, Budapest, 1927; PEGUES, Gornm. iitt. fr. de la Somme Theolog., ln h. 1; BALMES, Filosofía Fundamental, lib. 10, c. 1-2; cfr. PASCUAL BR0CH, Las Pr1lCbas traclicionales de la exi~– tencia de Dios, in CienTom, 48 (1933), 145-162; InEM, Examen de las obje– cionPs contra zas cinco pruebas de la existencia de Dios, 49 (1934), 45-58. (2) Ad Tit., 1, 16. (3) Ad Phil.. 3, 18-19. l 4) De Ira, lib. l. (5) Serm. fidel., 16 de atheismo. LENNERZ, op, cit., sic enuntiat theslm 7-ª: «Cognltio Del est tam universalis ut non sint athei negativl», n. 200-229; LEaCHEl:, op. cit., n. 20-22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz