BCCCAP00000000000000000000547

DE GRATUITATE DONORUM, th. 3, n. 619-622 347 619. Probatur ex auctoritat-e Patrum.-Patres dicunt hoc donum fuisse omnino indebitum. Stus. Augustinus contra Pelagianos agens: «Constat. inte.r Christia– nos veraciter ca.tholicam tenentes fidem, ipsam etiam corporis mortem non lege naturae, quia nullam rnortem hominis Deus fecit, sed merito nobis inflictam esse peccati» ( 3). , Et alibi: «Mortalis ergo erat conditione corporis animalis; immorta:.. lis autem, beneficio Conditoris» ( 4). Haec doctrina confirmatur ex eo quod per Adami peccatum ami– simus et nos hoc donum immortalitatis. Jamvero si esset naturae hu– manae aliquid debitum, injustum videretur sine culpa nostra nobis auferre. Ergo hoc donum erat naturae humanae indebitum. Probatur ratione.-Natura humana naturaliter subjecta est causis tum internis tum externis, secundum quas ad mortem inclinatur et tra– hitur. Uncle immortalitas est aliquid ei indebitum. Objectio.-Secundum dicta in thesi mors est aliquid homini naturale, quia ex lpsa nostra humanae naturae constitutione resultat; inde exsurgit objectio: Horno abhorret a marte. Atqui neme abhorret a re sibi naturali. Ergo mors non est aliquid naturale. sed, e contra, immortalitas est humanae naturae naturalis. Respondeo: Concedo majorem et nego mínorem, nam etiam animalia abharrent a marte, et tamen nema dicet animalia esse immartalia. !V.-IMMUNITAS AB AERUMNIS ET DOLORIBUS ERA'! INDEBITA. 620. Censura.- Est doctrina communis. 621. Probatur ex propositionibus Baji damnatis.- «Omnes omnino 'justorum afflictiones sunt ultiones peccatorum; unde et Job et martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt» (5). «Omnes ejus (Btae. Virginis) afflictiones in hac vi:t.a sicut et aZiorum justorum fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis» ( 6). Unde ex his propositionibus damnatis satis constat quod non om– nes afflictiones dantur in ultionem peccati; illae igitur quae non dantur in ultionem peccati, erunt afflictiones quae ex ipsa,_ naturae conditione profluunt. Probatur rat\one.-Homo naturaliter subjicitur agentibus physicis et moralibus, quae ipsum removent a sua dispositione naturali, eique mala inferunt. St>d Adamus non erat eis subjectus. Ergo immunitas ab aerum– nis et doloribus erat Adamo aliquid indebitum seu praeternaturale. 62'?. Scholion I: De variis statibus in qulbus horno versari potuit respectu finis ultimi.- Quinque sunt status possibiles in quibus hamo concipi potest respectu finis ultimi: (3) De Civ. Dei, lib. 13, c. 15; PL., 41, 387. (4) De Gen. ad litt,, lib. 6, c. 25; PL., 34, 354; Journel, 1699. (5) DENZINGER, 1072. (6) DENZINGER, 1073.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz